Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1633. 1631 mei 10. Aan J. CrelliusGa naar voetnoot1.Reverendo summaeque eruditionis ac pietatis viro Ioanni Crellio. Libro tuoGa naar voetnoot2, quo ad eum, quem ego quondam scripseramGa naar voetnoot3, eruditissime Crelli, respondisti, adeo offensus non fui, ut etiam gratias tibi tunc intra animum meum egerim, nunc autem et hisce agam literis, primum quod non tantum humane, sed et valde officiose mecum egeris ita, ut queri nihil possim, nisi quod in me praedicando modum interdum excedis; deinde vero, quod multa me docueris partim utilia partim jucunda scitu, meque exemplo tuo excitaveris ad penitius expendendum sensus sacrorum librorum. Bene autem in epistola tua, quae mihi longe gratissima advenit, de me judicas non esse me eorum in numero, qui ob sententias salva pietate dissentientes alieno a quoquam sim animo aut boni alicujus amicitiam repudiem. Etiam in libro de vera ReligioneGa naar voetnoot4, quem jam percurriGa naar voetnoot5, relecturus et posthacGa naar voetnoot6, multa invenio summo cum judicio observata. Illud vero seculo gratulor, repertos homines, qui neutiquam in controversiis subtilibus tantum ponant, quantum in vera vitae emendatione et quotidiano ad sanctitatem profectu. Utinam et mea scripta aliquid ad hoc studium in animis hominum excitandum inflammandumque conferre possint! Tunc enim non frustra me vixisse hactenus existimarem. Liber de veritate Religionis Christianae magis ut esset nobis solatio quam ut aliis documento scriptus, non video quid post tot aliorum labores utilitatis afferre possit, nisi ipsa forte brevitate. Si quid tamen in eo est, quod tibi tuique similibus placeat, id mihi supra spem eveniet. Libris de Iure belli et pacisGa naar voetnoot7 id praecipue propositum habui, ut feritatem illam, non Christianis tantum, sed et hominibus indignam, ad bella pro lubitu suscipienda, pro lubitu gerenda, quam gliscere tot populorum malo quotidie video, quantum in me esset sedarem. Gaudeo ad principum quorundam manus eos libros venisse, qui utinam | |
partem eorum meliorem in animum suum admitterent. Nullus enim mihi ex eo labore suavior posset fructus contingere. Te vero quod attinet, credas rogo, si quid unquam facere possim, tui aut eorum, quos singulariter amas, causa, experturum te, quanti te tuo merito faciam. Nunc cum aliud possim nihil, Dominum Iesum supplice animo veneror, ut tibi aliisque pietatem promoventibus propitius adsit. Lutetiae, 10 Maji 1631. Tui nominis studiosissimus
|
|