Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1628. 1631 april 29. Van S. EpiscopiusGa naar voetnoot1.Vir amplissime, Inter ea, quae mihi in hac communi calamitate nostra pergrata evenerunt, non postremum hoc est, quod nuptias nostrasGa naar voetnoot2 seras et quae omnibus pene intempestivae poterant videri, nulli bono in patria displicere, te vero etiam, vir prudentissime, eas auspicatissimis ominibus prosequi videam. Exiliebam totus, cum manum tuam videbam et quae ab ea profecta erant vota amoris ac benevolentiae plena, promta e pectore, et, ut ille ait, ἐϰ φϱενῶν μυχοῦGa naar voetnoot3. Meum fuerat prolixo isti tuo affectui grata et promta scriptione vicem rependere, sed pudor me retinuit et pene dixerim stupor. Non merui, mi domine, quas votis tuis admisces laudes, quamquam nescio, qui fiat, ut ..... Hoc ipsum delectat talibus viris et iudicibus meruisse videri. Nuptias interim nostras quod attinet, nec spes nec desperatio de republica auspices earum fuerunt. Memini, cum me aliquando dignareris mensa et domo tua, uxorem tuam eas mihi destinasse, antequam de iis vel cogitatio subiisset animum meum. Plane ut si alibi, hic locum habere credam illud poetae: ‘Sic erat in fatis’Ga naar voetnoot4. Vates credo fuit, quae iam tum - sexennium est et quod excurrit - eas praesagiit. Ad rempublicam vero quod spectat, video humana omnia inter incerta casuum fluctuare et consilia omnia studiaque nostra in perpetua alea versari, ut spei aut desperationi certae locus non sit. Mare non tot habet aestus reciprocationis, quot vita nostra fortunae vicissitudines. Multa dies variusque labor mortalibus aevi
Rettulit in melius multos alterna revisens
Lusit, et in solido rursus Fortuna locavitGa naar voetnoot5.
Quare etiamsi is sit reipublicae nostrae status, ut de eo laeta et faelicia mihi promittere non audeam: ut tamen de eo desperem, caussam non habeo. Quoad superesse videbo eum, quem aliquando ad clavum eius sessurum spero, bene de ea existimare et ominari non desinam. Nec rectorum discordiae nec bellum externum nec annonae difficultas nec alia facient, ut spes omnino apud me decollet. Eo iam rem rediisse video ut non modo ei faveant, sed et rectores finem optent cupiantque, quorum animos hactenus praeiudicia adfectusque sui ab eo reddiderant alienissimos; quorum ego vota, studia ac consilia alere ac fovere non desinam, quoad vivam. Societatis nostrae piam caussam amo maiore adfectu, quam iuvare possum. Nec enim existimo esse coetum, qui Christiano orbi dissidiis ac schismatis laboranti saniora remedia propinat. Quinque Articulanam litem tanti non facerem, nisi coniunctam sibi haberet eam, quae est de discretione necessariorum dogmatum a non necessariis, sive de mutua Christianorum tolerantia. Video esse qui aliter sentiunt, et intra 5 articulos rigide atque ἀποτόμως consistendum esse arbitrantur. At eorum sententiae ego non possum accedere: non quod movendum quicquam | |
putem quod hactenus immotum voluit Christianus orbis. Nihil minus. Usque adeo amo Christianam pacem ac concordiam, ut dissimulare malim non necessariae veritatis scientiam, quam ex pertinaci eius ostentatione velut ex mustaceo inanem gloriae laureolam quaerere, sed quod parum actum ac profectum credam, nisi omnibus simul non necessariis litibus ac iurgiis quaeque ex iis nascuntur dividiis, secessionibus, schismatis ac persecutionibus obex ponatur per accuratam non necessariorum a necessariis dogmatibus discretionem. Hoc agere, in hoc eniti operae pretium puto. Pro veritate et de veritate non necessaria anxie contendere aut acriter digladiari tanti mihi non est. Praestat errare circa non necessariam veritatem, quam rectam de ea opinionem vertere in occasionem schismatis aut divortii caussam facere. Error non est opus carnis, sed schisma, odiorum et factionum adeoque persecutionum mater ac nutrix. Atque hunc ego arbitror esse omnem laborum scriptorumque nostrorum scopum ac finem, cui omnia posthabenda sunt. Non dubito, quin hoc propositum nostrum usque adeo gratum acceptumque sit supremo Numini, ut vel eo solo nomine favorem et benedictionem eius societati nostrae promittere audeam, vel si totus orbis refragetur. Huic proposito ut tu faveas, vir amplissime, ex animo opto. Aliorum iudicia parvi facio: scio ea aut fatua aut iniqua esse. Pro affectibus variant et pro scopo, quem quisque propositum sibi habeat. Tuum unius mihi instar omnium est, quod scio non minus candidum quam accuratum esse. Unum tantum atque assidue precibus apud Deum contendo, ut animum tuum obfirmet atque erigat contra tot adversa atque indigna, quae pateris, et te temporibus servet superstitem. Utinam, utinam dies ista aliquando fulgeat, qua te redire et quod plurimi optant, reducem videat patria nostra! Plurimorum votis adiungunt sua amici atque affines omnes mei, qui Palladium hoc patriae atque imprimis urbi suae non minus restitui optant, quam ereptum dolent. Vix scripserim, quam grata illis fuerit epistola tua et in ea honorifica soceri meiGa naar voetnoot1 memoria: una omnes vero gratias tibi agi iubebant, et utinam hic esset acclamabant. Extra metum si esse posset, extra noxam esset. Vale cum dilecta uxore tua, vir mihi semper reverende, et salveat a me D. Tilenus. Salutat te mea, et imprimis ego qui sum et ero semper T.A devotissimus
| |
29 Ap. 1631. |
|