Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1570. 1630 [december 31]. Van P. de GrootGa naar voetnoot5.Tot benefacta, Pater semper venerande, recoepi.
Ut nunquam satis haec tua facta rependere possim, Imo ista ut nunquam numero comprendere possim.
Illa tamen potius numerarem saxa TimaviGa naar voetnoot6
| |
Et magni potius numerarem sidera coeli.
Nunc igitur quid agam? Videar ne ingratus eorum
Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem
Dum vehet amnis aquas, animo haec inscripta tenebo.
Ante lupos haedi rapient vitulique leones,
Delphini pisces fugient aquilaeque columbas,
Flamma per incensas citius sedetur aristas
Fluminaque ad fontem citius quoque sint reditura,
Quam tua facta animo vel mente excludere vellem.
Ad studium cupio tam magnam impendere curam,
Dicar ne indignus tam docto patre creatus.
Tuus obedientissimus filius
| |
In dorso schreef Grotius: eynde 1630. P. de Groot. Verderop staat nog: Tot. |