Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1450. 1629 november 24. Aan M. BerneggerGa naar voetnoot10.Cum proficisceretur Argentoratum, vir meritis literarum clarissime, iuvenis hic LivoGa naar voetnoot11, majus ei beneficium praestare non potui quam si ei ad tuam obviam omnibus humanitatem indicis ministerium praestarem. Simul et te et dignissimum tua amicitia LingelshemiumGa naar voetnoot12 scire volui valere me et vestri memorem vivere recentem etiam a suavissima vestri mentione per colloquium cum VenatoreGa naar voetnoot13. SchickardiGa naar voetnoot14, cujus ego eruditionem maxime veneror, desideriis quod nondum satisfeci, haud mea culpa est. Laboro etiam nunc per amicos in HollandiaGa naar voetnoot15, ut situs patriae nostrae exactam descriptionem ex observatione rerum caelestium nanciscar. Quod tardius procedit, quia pauci sunt, quibus adsit et notitia et perfecte elaborata instrumenta. Ego autem satius puto sero solvere quam in malo | |
aere praesertim ei, qui, cum publico plurima dederit, nihil dedit, quod non esset consummatissimumGa naar voetnoot1. SalmasianoGa naar voetnoot2 operi quae aberant misi per eum, qui me interpellaverat eaque recte ad vos pervenisse spero. At ipse Salmasius in Burgundia est gravi satis febre impeditus, quo minus suo more literas illustret, cujus meliorem valetudinem tantum quisque optat, quantum ipsi eruditio cordi est. Vale, vir praestantissime, cum omnibus tui similibus, quos esse non multos arbitror, si satis saeculum novi. Lutetiae, 24 Novemb. 1629. |
|