Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1431. 1629 oktober 1. Van H. MeilingGa naar voetnoot6.Pax Christi. Cum ad instantiam filiiGa naar voetnoot7 in animum meum induxeram ad te, mi clarissime vir et in fide probatissime frater, meas literas dare, erubescebam et subverebar, ne parum frontis habere viderer, quod ignotus de facie T.A. istis onerarem. Sed ab hisce scrupulis liberabar, quamprimum literarum recordarer, quas olim T.A. ad Fredericum de Sande, p.m.Ga naar voetnoot8 et ille Arnhemiae, ubi tunc verbi divini ministrum agebam, mihi communicare solebat. Literae illae ut redolebant veram et meram pietatem sic piabus animabus instar meri mireque etiam placebant animumque tuum erga veritatem eiusque amantes luce meridiana clarius ostendebant. Cuius speculum pellucidissimum sunt et libri tui cum pro Deitate et honore I. Christi Salvatoris, tum pro pietate magistratus nostri, adversus modernos Arrianos, haereticos et calumniatores in lucem a te editi atque emissiGa naar voetnoot9. Excusso itaque per haec timore cum pudore, qui etiam viro egeno, ut proverbium fert, sunt inutiles, | |
has qualescunque ad T.A. per filium transmitto. Rogoque cum iis etiam atque etiam, ut digneris illi gratificari in sua petitione, qua petit, ut in terra incognita, magistro in arte medicinali exercitato T.A. probato cognitoque possit commendari. Hactenus sese Haghaecomitis in illa professione etiam exercuit et, ut queat ulteriorem faelicioremque in ea progressum habere, Galliam nunc petiit. Nova quae hic sunt gesta cummunicabit oretenus melius, quam calamus meus. Itaque ab istis supersedeo et abstineo. Operam et diligentiam, si A.T. aliquam circa commendationem petitam in filii commodum et promotionem ostenderit, compensare omni occasione omnique tempore ero maneboque paratissimus; praesertim precibus meis ad Christum pro te ob faelicissimum laetissimumque tuum reditum in patriam nostram. Vale diu, Deo, Reipublicaeque nostrae, mi domine clarissime et in fide probatissime frater. Raptim ex Borculoo. Ao. 1629. 1. 8bris. V.A. corpore et animo addictissimus
| |
Onder aan de brief met andere hand: Celeberrimo et probatissimo viro D. Hug. Grotio Iu. Doctori Parisiis. |
|