Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1410. 1629 [juli]. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot7.Eorum, quae tempus hoc scribenda suppeditat, nihil laetius est, quam quod cardinalis Riceliacus in suis ad reginam parentem literisGa naar voetnoot8 spem facit pacis civilis,
εἰ μέν τις τὸν ὄνειϱον Ἀχαιῶν ἄλλος ἔνισπε,
ψεῦδός ϰεν φαῖμεν, ϰαὶ νοσφιζοίμεϑα μᾶλλον.
Νῦν δ́ἴδεν ὃς μέγ᾽ ἄϱιστος ἐνὶ στϱατῷ εὔχεται εἶναι.Ga naar voetnoot9
| |
Quare freti tanto auctore praecipiamus jam nunc fructum hujus gaudii, ut videamus Galliae vires a suis visceribus in Italiam verti, cui imminet imperatorisGa naar voetnoot1 exercitus, ita tamen ut extra Rhaetiam nihil dum occupaverit. Comes HerembergensisGa naar voetnoot2 dicitur castris ad Silvamducis positis minari, sed ita, ut eum ne togati quidem in castris qui sunt metuant. Inde dejectus puto conabitur Isalam transire, quam perpetuae munitiones tuentur et, si opus est, exercitus octodecim millium peditatus, equitatus trium millium, agmen intra suos fines validum. Penes Herembergensem esse dicuntur viginti quinque millia. Quantae sint, quae e Germania veniunt sub AnhaldioGa naar voetnoot3 copiae, ob rumoris incerta haud dixerim, sed eo credibilius est magnas esse, quia rex DaniaeGa naar voetnoot4 jam cum imperatore transegit, ut sua recipiat omnia, quae imperatoris consiliis obstant foedera relicturus. MorganiusGa naar voetnoot5 tamen lacessere audet arma victricia nullo auctore, nisi quod nostros credo animos et pecuniam suggerere, ut pars saltem virium Caesaris attineatur Germanicos intra fines. De Arausione spero, quia tum gliscens fama principisGa naar voetnoot6 ipsum a noxa immunem merito praestare debet, tum et oppidi praefectusGa naar voetnoot7 recentes huc literas misit, quibus magnifice praedicat sparsam in se calumniam propinquo cum maxime rege rebus ipsis refelli. Nostri mecum omnes tibi tuisque optant successus supra vota. Lutetiae, Kal. Iulii, 1629. |
|