Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1303. 1628 augustus 26. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.Et quas nono Iulii et quas decimo tertio mensis hujus ad me dedisti literas, frater carissime, recte accepi et pro nuntiatis gratias ago: utinam laetiora essent saltem pro libertate domestica eorum, quos DiotrephesGa naar voetnoot6 in ecclesiam recipere nolunt. Nam illud iniquissimum, cum religio sine coetibus ali non magis possit quam homo sine pane, prohibere quominus suos habeat, quos interim ad tuos nolis admittere. Rogo te quamprimum per amicum si potes, sin minus se offert occasio, per primum tabellarium mittas mihi tabulam aliquam, quae optime facta putatur territorii Sutfaniensis, qua valde opus habeo. Hic res haud multum mutarunt. Rupellae divites se sustentant, plebs strenue esurit: utrique se erigunt in spem auxiliorum e Britannia, quae in tempus maximi | |
aestus Septembris exspectantur. Copiae in Gallia duci MantuanoGa naar voetnoot1 conscriptae, cum perrumpere per Alpinas valles sperarent, inhibitae sunt objectu castelli et quia machinas ipsae non adduxerant, et antequam advenirent, SabaudusGa naar voetnoot2 suis auxilio advenit. Hinc rejecti milites ducum inter se discordia et victus inopia ita diffluxere, ut vix multo tempore recolligi possint. Haec omnia incommoda sunt ex bello Galliae intestino, quod haud permittit aperto Marte rem in Italia geri; nec sine Gallis aut pontifex aut Veneti quicquam audeant. De MylioGa naar voetnoot3 quid erit exspectabimus. Ad ea, quae scripsi antehacGa naar voetnoot4, responsum exspecto, praesertim de Iure belli ac pacis. Librum de Veritate religionis Christianae puto jam per LiranumGa naar voetnoot5 receperis. De Eva MeursiaGa naar voetnoot6 si res habet ut nuper scripsisti, mutanda erit historia. Valde scire aveo, quod futurum sit consilium curiae in causa remonstrantium. Parentibus optimis, tuaeGa naar voetnoot7, tuis, nostris omnibus salutem. CorneliaGa naar voetnoot8 nostra revaluit. Ceteri valemus. XXVI Augusti XVIcXXVIII. Ex approbatione decreti synodalis per Ordines facti apparet politicos nulla magis de re sollicitos esse, quam ne remonstrantes in rempublicam irrepant. Huc enim illa tendunt consilia. Has inclusas rogo des MairioGa naar voetnoot9 et rem apochae cures. Tui amantissimus frater
|
|