Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1229. 1628 februari 23. Aan C. SalmasiusGa naar voetnoot6.Felicem me plane arbitrarer, vir supra quam nos vel agnoscere possumus de omni literarum genere merite, si ad tuos aeternitate dignissimos labores aliquid contribuere possem et inter operas saltem tertias consistere. Nunc quam mihi propensus est animus tam tenuis copia; sed tamen quantulacunque est, tuam crede. Quod vocis Selicha originem ad ξυλιϰὴν refers, non spernenda est conjectura. Nam ס hebraeum, quod idem est cum س Arabico et ordine alphabethico et numerali significatione respondet Graeco ξ. Deinde ח punctatum, quanquam proprie τῷ χ respondet, non raro tamen per ϰ exprimitur, ut in voce, quae siliquam significat خروي .תרוב sive בורכ Nam Graecis posterioribus est ϰαϱϱούβιον. Neque convelli non potest, quod de etymo ArabicoGa naar voetnoot7, quod glubendi aut decorticandi significationem habet, scripseram, cum saepe et Hebraei et Arabes etiam in | |
vocibus non suis origines suas quaerant, ut et Graeci posteriores in vocibus mere latinis, قرفة הפרק id est karfe, significat, id quod canellam nos dicimus et vulgo cinnamomum vocant. ףטנ nataph hebraeis est stillare, unde nomen ףטנ, quod stacten vertunt Exodi XXX 34, alii confundunt cum balsamo. Arabibus vero نطف ףטנ est mundare, sed ita tamen, ut et hebraeum significatum non plane amiserit, unde nomen est ipsis, quod γονόϱϱοιαν significat. At rabbi David KimchiGa naar voetnoot1 ad locum Esaiae III 19, ubi est תובטנaant.aant., ait Arabicam vocem natef cum articulo النطف esse ךזה חלדב aant., id est aut margaritum purum aut bdellium purum. Alias significationes hujus vocis reperire non potui. Sed scis multa esse τεχνιϰὰ, quae in lexicis non comparent et solis artem quamque profitentibus nota sunt. Ceterum ita te aestimare velim, quo plura mihi imperaveris, eo me crediturum te mei amantiorem; quod ego, ut sane debeo, in maxima felicitatis parte pono. 23 Feb. 1628. |