Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1114. 1626 [december] 23. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Proficiscentibus ad vos Arausionensium legatis, FalcoburgiiGa naar voetnoot5 amicis, quos tibi, si qua in re tuae opis indigeant, ut amici amicos commendo, rapui oblatam ad te scribendi occasionem; quanquam eo tempore, quo magis a vobis nuntios exspectare, quam ad vos hinc mittere debeamus. De HexabibloGa naar voetnoot6 miror nihil me intelligere. Protrahitur hic conventusGa naar voetnoot7 non ordinum quidem, sed delectorum a rege quinquaginta ex episcopis, nobilitate | |
et curia iudicum ad minuenda regni impendia, obventiones augendas, provehenda commercia; praecipue vero ut consilii regii actionibus auctoritas inde accedat. De BocardoGa naar voetnoot1 quod scribis dolet mihi non melius successisse consilium resarciendae pacis ecclesiasticae. Nunc avemus scire, quid futurum sit circa Hiberniam, ubi Hispani insulam adjacentem occupasse dicuntur et jam firmari auxilio Dunquercanae classis. Alii non prope Hiberniam, sed ad Cornubiam adjacentes insulas, Sillinas nomine, occupatas referunt, magna populi in BuchingamumGa naar voetnoot2 indignatione, quod bello non necessario implicuerit Britanniam non satis provisis rebus ad tutelam terra marique. Nostri hoc infortunio fruentur abscedente longius spe pacis inter Hispanum et Angliam. Praeter haec habebam nihil. Parentibus conjugique tuaeGa naar voetnoot3, sororiGa naar voetnoot4 quoque et ejus marito liberisque vestris annum sequentem opto quam felicissimum. 23 Novembris 1626. Tui amantissimus frater
|
|