Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1054. 1626 februari 1. Van O. VrediusGa naar voetnoot1.Clarissimo Viro Hugoni Grotio Oliverius Vredius S.P.D. Ad amicitiae tuae sacra irrepo, vir clarissime, ignosce, causamque libertatis meae virtuti ac doctrinae tuae adscribe, quibus ceu acri quodam thyrso iamdudum percussum pectus gero, ut te et amare inter optimos et venerari inter aevi nostri doctissimos ceperim, religioso quodam cultu et tacito affectu; utrumque alui et auxi iam tum cum tuos versus in iisque Christum passumGa naar voetnoot2 vidi, donec verecundiam vicit magnitudo, et exprimere coëgit; id nunc facio eo liberius, quod Lambertus VossiusGa naar voetnoot3, cuius opera in scribendo usus sum, mihi viam ad te straverit. Itaque qua humanitate es, ut ipse mihi asseruit, non reiicies eum, qui te ultro accedit et expetit sibi, sed ad foedus amicitiae sacrum admittes praesertim iisdem tecum studiis, iurisprudentiae videlicet et amoenioribus Musis addictum. Vernaculos versus, quibus Heinsium tuumGa naar voetnoot4 quantum potui, sum imitatusGa naar voetnoot5, tesseram velim esse huius nostrae amicitiae, quibus si non ubique probi saporis vigor et nidoris gratia, alicubi tamen erit, nec tu si per partes singula fercula non probas, universa et iunctim posita spernes, cum Plinio cogitans in ratione conviviorum, quamvis a plerisque cibis singuli temperemus, totam tamen coenam laudare | |
solemus nec ea, quae stomachus noster recusat adimunt gratiam illis a quibus capiunturGa naar voetnoot1. Vale, vir amplissime, ac Vredium deinceps inter eos numera, quos clientum in albo conscriptos habes et adiunctos tibi. Brugis Flandrorum ipsis Cal. Febr. MDCXXVI. | |
Met andere hand: Inscriptio erat: Clariss. Viro Hugoni Grotio. Parijs. |
|