Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1025. 1625 Oct. 29. Van Edw. Herbert of CherburyGa naar voetnoot1.Binarum quas scripsisti, vir illustrissime, posteriores a te datae mihi priores redditae sunt litterae, quibus una accepi librum doctissimumGa naar voetnoot2 quem tamen pretio emptum, non multo ante, prae manibus habui; quam opportune nobis, quos hoc imprimis vexat argumentum, venerit de iure Belli tractatus, non opus est ut explicem. Hoc solummodo dicam nihil tui memoria iucundius, cuius ingenuitas, candor, probitas, doctrina mihi semper egregie constitere; quod interim librum nostrumGa naar voetnoot3 aliquando teras, lubentissime accepi, ut si forte in argumento plane novo, errores aliqui, me inscio, irrepserint, tuo subsidio expungantur; qua de re si rescribas mihi, gratissimum facies; habes autem, qui te unice amat, De classe nostra nihil habemus certi. 19/29 Oct. 1625. Ed. Herbert. |