Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1001. 1625 Aug. 18. Van N. van ReigersberchGa naar voetnoot7.1002. 1625 Aug. 22. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot8.Hisce temporibus, Parens optime, quam saepissime a vobis intelligere tum quae ad valetudinem vestram tum quae ad statum publicum pertinent magni duco. Nos nihil habemus quod reddamus, inter internum et externum bellum pacemque incerti. Legatus PontificiusGa naar voetnoot9 abitum cum pararet retentus est. Comes stabuliGa naar voetnoot10 valet melius, et iter in Delphinatum omittit ibique subsistit, nulla magna cum spe amissa Gavii et arce, et quae alia bello parta. Magna hic exspectatio est de reditu eorum qui Rupellam et in alia oppida missi ut sententias de pacis conditionibus intelligerent. Liber meusGa naar voetnoot11 si tibi aliisque nostri amantibus non displicet, gaudeo. Exemplarium duorum alterum tibi, Pater, alterum fratri missum iam antehac puto significasse. Ex Institutionibus nostrisGa naar voetnoot12 haud multum est quod excerpere DamiusGa naar voetnoot13 potuit; editionis consilium non plane abiicio. Sed prius exploranda mihi essent iudicia quorundam in foro veterum. Cogitabimus. Si adolescensGa naar voetnoot5 de quo scribis bonis est moribus, et si literam Italicam ita discit, | |
ut mihi in Latinis scribendis esse posset usui, placet eum huc mitti. GuilielmiGa naar voetnoot1 nostri res ut eant, scire aveo. PorcellanicumGa naar voetnoot2 nihil habeo. Sunt in urbe hac amici plurimi, etiam D. Mylii filiusGa naar voetnoot3 summae spei iuvenis. ModaeoGa naar voetnoot4 significari velim me in eo quod commendat negotio nihil praetermissurum quod meae sit opis. Nihil enim magis velim quam omni modo testatum facere quanti apud me sint omnes qui D. Hogerbetium contingunt; cui quidem seni optimo quod nactus est gratulor, quod deest opto. Vale Lutetiae 22 Augusti 1625. HautainiusGa naar voetnoot5 naves incendiarias parat ut se vindicet de nave dolo, ut ipse quidem ait, malo incensa. Britannicae quoque octo naves in Regis auxilium huc veniunt. Tuus tibi obedientissimus filius
|
|