Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend996. 1625 Aug. 1. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Venit ad vos, mi Frater, Graswinckelius noster, ex quo disces quicquid ad res nostras pertinet. Veniunt et amici alii complures et e Gallia duo fratres Claudii Salmasii, viri, ut tu optime nosti, supra omnem commendationem eruditi. Iis si qua in re potes bene facere et ipsos et fratrem et me obligaveris. Quis hic et in Italia belli status, quae pacis sit spes partim scripsi antehac partim ex amicis istis plenius intelliges. Remitto tibi quae ad Senecam notaveram aucta a meGa naar voetnoot4: sed hac lege ne ScriverioGa naar voetnoot5 tradas, nisi certus sis parata omnia ad editionem, quam ille diu promittit, tarde praestat: quod si perseverat cunctari notae istae aut hic cum PhaenissisGa naar voetnoot6 aut alibi typis dandae erunt. Auctuarium ad Lucani Notas brevi tibi transmittamGa naar voetnoot7. Usus sum manuscriptis compluribus quae saepe id confirmant, quod ego solis coniecturis ductus annotaveram. Postea redeo ad collectionem e Comoediis et Tragoediis GraecisGa naar voetnoot8. Eo confecto spero me ad Iohannis Euangelium aliquid notaturum, ut quadrigae isti suus numerus constetGa naar voetnoot9. Vale mi frater, cui nihil aliud commendandum habeo, nisi ut bene valeas cum optima coniuge. Cal. Augusti 1625. Illud nuper per literas quaerere ex te omiseram; quid hoc potissimum tempore SmoutiumGa naar voetnoot10 adegerit ut successor mihi fieri posse crederet: aut quo magis nunc quam antehac visus sim pro mortuo habendus: deinde an propinquus fuerit ei spei: et an nostri ulla apud Rectores memoria. HottomannusGa naar voetnoot11 noster saepe me urget ut redhibeantur sibi libri typis impressi, quos olim ad historiam Licestrianam pertinentes mihi commendaverat. Ego eas cum aliis meis chartis mihi ereptas arbitror. Mitto tibi poemata meaGa naar voetnoot12 ut facias quod ex usu videbitur. SilvamGa naar voetnoot13 quidam putant seorsim typis dari posse, ita ut et coniungi operi et ab eo abiungi possit. Scis carmen in Casauboni Animadversiones et alia multa | |
effugisse primam editionem. Puto de quibusdam et a Rutgersio monitum. Postquam haec scripseram absolvi Notas posteriores ad LucanumGa naar voetnoot1, pro quibus XII exemplaria chartae melioris librarium posco, amicis hic distribuenda. Tuus tui amantissimus Frater
|
|