Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend995. 1625 Juli 31. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot3.Tuas, Parens optime, et Fratris literas quas circa 20 mensis huius dedisti, percepi ac legi cum voluptate quidem, quatenus vos valere significant, non sine dolore quod mortem KesseliiGa naar voetnoot4, Debyaeae morbumGa naar voetnoot5, et Reipublicae mala attinet. Meum Rotterodamense negotium curae vobis quod est, gratias ago. Sed non videtur mihi hoc tempore nova postulatione adeundum periculum repulsae. Itaque videtur quiescendum potius, nisi animi praetentati spem aliquam felicis successus faciant: ita tamen ut de meo reditu nihil admisceatur. Est enim id maioris momenti et forte non huius temporis. Speculemur fortunam liberum Hogerbetii. Ea res prout cadet, documentum aliquod nobis dabit. Est hic D. Mylii filiusGa naar voetnoot6, cuius ingenium summopere se mihi probat. Res Gallicae non optime procedunt. Nam in Italia multo validiores sunt res Austriacae; et iam Gavium oppidum a CordubaGa naar voetnoot7 receptum creditur. Comes stabuliGa naar voetnoot8 aegrotat, et ut non aegrotaret, senectus tanta gravis est morbus. Copiae ipsius prope nullae; Sabaudi prope tenues. Dicitur Imperator in Italia et Germania ultra quadraginta millia in armis habere. Rumor est etiam ab Hispano attentari ea quae ad possessionem Navarrae sibi desunt. HautainiusGa naar voetnoot9 cladem aliquam accepit a Subizio. Circum- | |
stantiae nondum innotuerunt. Interim Legati Subizianorum ierunt ad suas civitates exploraturi, an conditiones pacis placeant quas Rex velit. Varia de ea re iudicia sunt. Maior tamen spes pacis. Tabellarium nullum dum reperire potui cui libri meiGa naar voetnoot1 exemplaria darem perferenda. Sed immineo occasionibus. FamulumGa naar voetnoot2 velim qui mensa famulari contentus sit, et Latina scribere possit. De iure belli ac pacis iudicia vestra exspectabo. Vale mi Pater cum optima matre, fratre, sorore et propinquis amicisque omnibus. Caetera nostra per Graswinckelium intelligetis qui Lunae die iter suscipere ad vos cogitat. Lutetiae 31 Iulii 1625. Tibi obedientissimus filius
|