Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend951. 1625 Maart 3. Van N. van ReigersberchGa naar voetnoot1.952. 1625 Maart 11. Van N. van ReigersberchGa naar voetnoot2.953. 1625 Maart 14. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Quam gratum mihi est, mi Frater, quod continuis tuis literis et de tuo in me amore et de rebus patriae nostrae edoceor, tam tristis mihi fuit nuntius de cognataeGa naar voetnoot4 morte, nisi quod hunc luctum mitigavit longa exspectatio. Ego ad maritum eius scribo non tam eius solandi quam doloris cum ipso sociandi causa. Rogo verbis tuis literas meas adiuves. De SenecaGa naar voetnoot5 scio satis te memorem. Osterhoutanum omenGa naar voetnoot6 illud horrorem mihi incutit, eo magis quod omnia ad praelium vergunt. Et hic novos habemus tumultus fratrum Rohanii et Subizii, quorum minor Garunnae ostia classe insidens vectigales habet naves nostratium et aliorum quae vinum, sal et alia hinc petunt. Maior Castrum oppidum fecit suae potestatis; cui nunc et Rupella se sociasse dicitur abrumpente plebe Magnatium imperia; deinde et Monsalbanus. Praetexitur bello causa quod Rupellae castellum obiectum servetur et Monspellerius praesidio teneatur, contra pactorum fidem. Data opera ut auctoribus belli privatim satisfieret: saed res altiores habet radices, nec quisquam ferme dubitat, quin Hispani pecunia alatur haec factio. Rex Britanniae amicissimas literas ad Galliae Regem scripsit opem pollicitus adversus omnes qui arma in ipsum ferrent, qualiscunque illi essent religionis. Incidit tamen controversiae aliquid inter Legatos Britannos et Regis Galliae Ministros, eo quod in secreta pollicitationeGa naar voetnoot7 facta pro Romanensibus Anglis, pro voce ‘favoris’ in instrumento substituta a Gallis fuerat vox ‘libertatis’: atque ita per incuriam signatum instrumentum a Legatis Anglis nullam mutationem suspicantibus - nam ante descriptionem legerant - deinde a Rege Britanniae fiducia sapientiae Legatorum. Pontifex indulgentiam ineundi matrimonii concedere non vult nisi eam in se accipiat Britannus. Quod ille facturus non est qui nullam legem credit obstare huic coniugio. Et Gallorum multi existimant satis honoris habitum Pontifici, quod postulata ab eo venia est, nec ultra rem differendam. De Clavennae oppido capto scripseram. Nunc arx obsidetur, simulque castellum Rivae: et incipit Hispanus in illis partibus ad Lingaviam colligere copias. Comes stabuliGa naar voetnoot8 an in hosticum iam intraverit, adhuc incertum est. Rohaniensis ille motus arduam facit deliberationem, subditisne cedendum potius, an ab Hispano accipienda pax, quam Pontifex commendat. Provide ad eius monita responderunt Galli cupere se pacem, sed per totum orbem Christianum. Pro indiculoGa naar voetnoot9 gratias habeo: velim | |
tantundem scire de tempore ante inducias. Iudicia adversus harpyasGa naar voetnoot1 hic adhuc calent. Vale cum optima uxore. Parentes et proximos salutes rogo. Lutetiae 14 Martii 1625. Tuus tui amantissimus Frater
|
|