Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend889. 1624 Maart 7. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot1.Quas, mi Pater, ad me dedisti litteras 26 Februarii et pridie scriptas recte accepi, et pro his quae nuntias gratias habeo; et rogo ubi quid dignum inciderit, aut per te aut per fratrem edocear, praesertim de destinata huc LegationeGa naar voetnoot2, quo tendat. Cimbricum illud negotiumGa naar voetnoot3 ita temperandum est nequid a nobis proficisci videatur: nam rumor contrarius valde hic mihi nocere posset. Custos sigillorum et qui arcana Regis administrantGa naar voetnoot4 optime mihi volunt, et palam satis amorem testantur. Rex Hispaniae tentat hic Aulam de foedere novo ex formula [uti] possidetis. Non placent hic fabulae, tamen non satis adhuc Galliae suae vires placent, ut in crescentem potentiam palam ausint insurgere. Nuper inter Peronam Galliae oppidum et Bapalmum Hispanis parens, in vico quodam olim quoque litigioso et per pacem Vervinianam relicto dubii Iuris, Hispanicus prae- | |
fectus Regis Galliae insignia de templo abstulit et combussit. Comes stabuliGa naar voetnoot1 et alii nonnulli operam dant ne hoc sine iusti doloris sensu transmittatur. Etiam Leodienses hic valde queruntur de iniuriis Hispanorum. Paulatim excitandus est Gallus, animal aliis excitandis natum. De matrimonio inter Anglum et HispanamGa naar voetnoot2 adhuc dubitatur. Nuper quidam vir magnae dignitatisGa naar voetnoot3 me convenit, ut colloqueremur de componendis inter Gallos et nostros controversiis Indicanis et peculiari quodam foedere ea super re ineundo. SeguiraniumGa naar voetnoot4 amotum iri ab animi Regii introspectione multi augurantur. Iam advolaverat ad eam spem Arnaldus, olim ei muneri adhibitus: sed Regi displicebat et ille. Multi Nannetum AntistitemGa naar voetnoot5, virum bonum, huic loco destinant. Iterum precor caveamus nobis ne Cimbricum negotium nobis noceat. Si sponte mihi oblatae fuerint conditiones honestae, deliberabimus satiusne sit hic manere, an eo transgredi. Interim testatum volo quod verum est, multum me debere iis qui nunc res Regis tractant. SpessiusGa naar voetnoot6 ad vos venit post Pascha, Maurerius licet vasa colligat; est autem Spessius et familia ortus insigni et laudatissimo patre, literatus ipse et Romano-Catholicus, sed bonarum partium. Valete omnes, mater imprimis, frater et soror cum coniugibus suis, item amici caeteri. Lutetiae 7 Martii 1624. Scripsit nuper ad me Calslagius Suesenae domus possessor. Ei ad literas sex ad me perlatas respondeo, rogo curetis. Ad secretum Regis Consilium, quo Regni arcana tractantur praeter Comitem stabuliGa naar voetnoot1, Custodem sigillorum et quatuor Secretarios et Marchionem Vieuvillanum, aerarii Praefectum, adhibiti iam sunt Angolismensis Dux et Praeses LesaiusGa naar voetnoot7. Tuus tibi obedientissimus Filius
|