Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend886. 1624 Febr. 29. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi Frater. Ut tu me pergis edocere de his quae apud vos geruntur, ita ego non desino gratias tibi agere et ut perseveres rogare. Nam quamvis tristia, scienda tamen sunt, si quam pro virili opem laboranti patriae ferre possim. Utinam vel adversa haec tandem animos emolliant et parent consiliis moderatioribus; nam et intus concordia et foris sociis indiget respublica. Nunc neutrum in promptu est, et imminet hostis validus et infensus. Venit huc ex Anglia Baro RichiusGa naar voetnoot2, valens gratia apud suum Regem. Legati nomen non praefert: non frustra tamen nec animi causa, nempe se satis praefert salutatione diligenti eorum quibus nunc rei summa in manu. Veneritne tentaturus animos de matrimonioGa naar voetnoot3, an Hispanum quasi obiecto aemulatu excitaturus, ut quod coepit impleat, dubitant qui se callidos putant talia penetrare. De BlaubenioGa naar voetnoot4 apud vos quid evenerit scire velim; nam hic narratur supplicio affectus contemta, quam acceperat, fide publica. Hic res Regni manent eodem in loco; nec quisquam dignitate motus post Cancellarium et PuyssiaeumGa naar voetnoot5. Sunt tamen qui Patri SeguiranoGa naar voetnoot6 Iesuitae Regis confessiones velint ereptas et creditas Episcopo NannetensiGa naar voetnoot7, aut certe non uni homini, ac ne uni quidem Ordini mancipatas. De literis meis quod resignatae videantur nihil angor: sunt enim nostra talia quae sciri nobis nec pudori nec periculo esse possit. Custos SigillorumGa naar voetnoot8 et qui Regia arcana tractantGa naar voetnoot9 magna mihi exhibent benevolentiae signa. Apud Regem de me locuti sunt splendide. De ludo literario in quo pueros nostros collocemus cogitate quaeso, quanquam de Petro quid sperare debeam nescio. Nam coxa illi malo situ luxata est: et eo id gravius, quod medico et chirurgo diu id mali servatum inoluitGa naar voetnoot10. Noncessamus tamen Deum precari et quae possumus optima consilia sequi. Si quid certum de Legatione huc et in Angliam mittenda compereris, fac me certiorem. MemmiusGa naar voetnoot11 mihi optime volens post Pascha mittitur ad Venetos. Sub idem tempus et aliae legationes mutabuntur. SpessiusGa naar voetnoot12 qui ad vos venturus est operam suam mihi liberaliter obtulit: sed ea ego non uter. Mansfeldius non video ut hinc sperare aliquid debeat. MuilwiciumGa naar voetnoot13 tam subito alium factum valde miror. Non item illud Hugonidae filioGa naar voetnoot14 esse qui invideant. Inter honorum aut pecuniae avidos | |
nec firma nec diuturna consensio est. Felicior tu et qui tecum foro omnia debere malunt quam infimos homines prensare. Patri, matri, tibi et tuae, sorori cum marito, tum vero affinibus, cognatis, amicis omnibus per saturam me commendo. Valete. Prid. Cal. Martii 1624. EchtenoGa naar voetnoot1 velim et suis plane suadere me ut sturiana controversia aut ad definitionem aut ad transactionem perducatur antequam Tarantiani quicquam moveant περὶ τῆς ἠνεδρίας. Nam hoc ipsum multos et ipsis inimicos et forte Runio fautores conciliabit. Credant hoc sibi e tripode dictum. Promittit Rex se missurum ducenta millia coronatorum mense Martio: tantumdem serius hoc anno. Scire velim qua de causa et quo praetextu Arsenius Anglicanam Legationem excuset. Tui amantissimus Frater
|
|