Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend879. 1624 Febr. 9. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Mi Frater. In regnis non minus quam in civitatibus liberis subitas saepe mutationes existere brevi quo hic sum tempore magnis exemplis compertum est. Annus est et amplius cum SchombergiumGa naar voetnoot4 et qui cum eo erant ab aerarii cura remotos vidimus. Nunc non verbosa et grandis, sed brevis et severa epistola venit a Lupara die solis anteacto, quae et Cancellarium et PuyssiaeumGa naar voetnoot5 a Regis rebus amotos in rus satis longinquum iussit secedere. Illi in hac fortunae mutatione parum inter homines miserationis inveniunt, crediti res privatas suas nimium et alienis et publicis praetulisse. Negotia externa quae exemplo VillaregiiGa naar voetnoot6 solus Puyssiaeus habuerat distributa sunt in tresGa naar voetnoot7 eius collegas, et in ipsius Puyssiaei locum quartus substitutus est BeauclercquiusGa naar voetnoot8, bene mihi volens. Paulo ante huius fulminis iactum amicitiam contraxeram cum Aligrio sigilli Custode, qui me ultro ad se vocaverat, operamque large obtulerat, nec vane, ut res ostendit. Nam inter primas eius curas fuit decretum mihi a Rege impetrare de solvenda maxima parte honorarii: cuius quis fructus sit futurus brevi experiar. Valde mihi favet LomeniacusGa naar voetnoot9, pater Villauclercii, unius ex tribus rerum arcanarum Ministris. Legatis significatum est a Rege ne qua consilia cum Cancellario aut Puyssiaeo communicent. Valde de horum utroque conquesti sunt Nuntius Papalis et Legati Venetus ac Sabaudus. Putantur revocandi multi qui alibi sunt Regis Legati qui ab his, qui nunc demoti sunt, pependerunt. Sed haec ostendet dies. Ego quam | |
saepissime de publicis negotiis edoceri velim, ut materiam sermonum habeam cum his qui nunc plurimum possunt. Pax hic mansura putatur; puto et sub vere pecuniam ad vos mittendam et his qui res tractant salutem patriae nostrae curae fore. Vale cum uxore, patre, matre, amicis omnibus. 9 Februarii 1624. Tui amantissimus Frater
|
|