Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend874. 1624 Jan. 26. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot9.Literas, Parens optime, a te, fratre ac matre, XV scriptas huius mensis recte accepi, et pro his quae nuntiantur quamquam tristia sunt pleraque gratias ago. Ex quo postremo ad te scripsi vidi novum sigilli CustodemGa naar voetnoot2 futurum Cancellarium, si ei qui nunc estGa naar voetnoot1 supervivat. Is mihi pollicitus est plura quam spera- | |
veram. Sed incipio ad ista verborum officia occallescere. In re quid secuturum sit brevi videbimus. De Cimbrico negotioGa naar voetnoot1 nihil movendum nisi per valde fidos, neutiquam vero quasi id a me proficiscatur. Sunt qui mihi suadent ut SpiramGa naar voetnoot2 concedam atque ibi opella forensi rem faciam; nam lites perscribuntur Latino sermone, et Romani iuris magnus ibi est usus. Religio ibi Augustana non minus quam Romanensis permittitur. Siquid de conditione vivendi quae ibi est intelligere potes, per eos qui aut ibi fuerunt aut notos habes, rogo me edoceas. Nam omnino aliquid mihi erit constituendum. Haec enim incertitudo rem familiarem exedit. Petrus adhuc in eisdem malis cubat, nosque dolore suo et nostro metu non parum cruciat. Deus eius et nostri misereatur. De inundatione, pestilitate et caritate annonae doleo, et opto speroque mitiora. Uxor mea valet rectius, et mei oculi minus male habent; ita ut commode et legere possim et scribere, ut vides. Manet tamen aliquid suffusionis. Ni tempus pro remedio sit, tua experiar. De cibariis rogo siquid restat urgeatur, ne serius quam par est adveniant. Avebo scire quid mense Februario decreturi sint Hollandiae Proceres de re RemonstrantiumGa naar voetnoot3: tum vero an Arsenius aut apud Principem aut in Conventu gratia aut auctoritate valeat, et quid agat FalcoburgiusGa naar voetnoot4. Dicitur StoutenburgiusGa naar voetnoot5 centurionatu donatus ab Isabella; sed nihil eius compertum est. Multi et de vidua GroeneveldiiGa naar voetnoot6 ominantur eam in partes hostiles transitum meditari, si praedia possit vendere. Nos tibi, matri, fratri et uxori, cognatis, affinibus, amicis omnia prospera precamur. His qui in convivio mei fuerunt memores salutem quantam possum nuntio. Lutetiae 26 Ianuarii 1624. Tuus tibi obedientissimus filius
|