Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend870. 1624 Jan. 12. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Cum dolore intellexi CupumGa naar voetnoot2 in manus venisse. Significavit id mihi Episcopius, nam a vobis nihil nunc ac ne exacta quidem hebdomade accepi. Doleo autem eo magis, quod mihi semper vir bonus ac simplex visus est. Si quid tamen ex malo alieno tam gravi boni sperare fas est, habeo hic aliquid quod me soletur. Nam si qui de ipso sunt iudicaturi sua aut publici interesse putaverint ex eo de me sciscitari, comperient haud dubie me semper ab omni vi factiosisque consiliis fuisse alienissimum, amantem pacis et Christianae patientiae. Sed de his Deus providebit. Hic interim data sunt sigilla AligrioGa naar voetnoot3, quem virum egregium et bonarum partium omnes praedicant. Inveniam qui me ipsi commendent. De bello ac pace interna rumores hic ambigui. Certe imminuta CancellariiGa naar voetnoot4 auctoritas multum de pacis securitate demit. Scripsit ad me LingelshemiusGa naar voetnoot5 Argentorato. Ex Stobaei editioneGa naar voetnoot6 cognovit de sex libris Belgico carmineGa naar voetnoot7 a me scriptis; et Catechesin filio scriptam BelgiceGa naar voetnoot8 vidisse se memorat. Utriusque poscit exemplum, qua in re illi gratum facere velim. Sed opus habeo a vobis adiuvari. Velim ergo exempla, ad me bina utriusque libelli mittantur. De decreto etiam quodam Traiectino temporum LicestriiGa naar voetnoot9 velim memineritis. Vale, mi Frater, et parentes atque amicos saluta. 12 Ianuarii 1624. Tui amantissimus Frater
|
|