Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend869. 1624 Jan. 11. Aan N.C. Fabry de PeirescGa naar voetnoot5.Pridem est, Vir Amplissime et mei sine ullo meo merito amantissime, cum ad te per BuonumGa naar voetnoot6 literas dedi, nihil quidem continentes illas quod te scire attineret, sed testes tamen eius, quam tibi debeo semperque debebo, gratiae, pro tot summis in me adiuvando ornandoque beneficiis. Eae litterae videntur mihi ad te non pervenisse, neque magni refert, dum me scias non defuisse isti qualicunque officio. Pergis autem tu obligare me, cum incommodis meis nunc quoque te, tam bona fide, tangi ostendis, et qui praesens praesidio solebas esse, nunc absens es solatio. Ego vero vel per te unum ita sum Galliae obstrictus, ut ad ultimas humanae patientiae metas trudi malim, quam sedem hanc deserere. Quod si tamen res Galliae non ferunt, ut mei habeatur ratio, ego quin familiae meae rationem habeam committere non potero. Interim non otior, sed in illo de Iure Gentium opereGa naar voetnoot7 pergo: quod si tale futurum est, ut lectores demereri possit, habebit quod tibi debebit posteritas, qui me ad hunc laborem et auxilio et hortatu tuo excitasti. Habet coniux mea gratiam quod et sui memineris. Uterque vero tibi omnia precamur tam felicia, quam tu te semper bonis benevolentem demonstrasti. Lutetiae. 11. Ianuarii 1624. |