Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend819. 1623 Febr. 9. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot1.Vir Illustrissime, Cum, quicquid tibi ex voto evenit, non possit mihi non dulce esse, tum certe, quae res proxime te tangit, liberum tuorum profectus magnae mihi est voluptati. Ex relatione, quam ad me perscripsit PriolausGa naar voetnoot2, tum raram felicitatem ingenii in tuis pueris agnosco, miraturus valde, nisi tuos esse scirem, tum ipsius praeceptoris dexteritatem et prudentiam singularem. Quibus omnibus cum tuae sapientiae cura insuper accedat, quis usus hac in re consilii mei esse possit sane non video. Magis ergo ut morem tibi geram, quam quod opera nostra fructuosa tibi esse possit, respondi Priolao, sed breviter, ut ad peritos decet. Si quid in posterum occurret, in quo ego tuis liberis utilis esse possim - quomodo autem possim, non video sive ipsius iudicium, sive meam tenuitatem considero - scis non esse me rogandum, qui nulli libentius, quam tibi, gratum faciam. Omnes boni ex CancellariiGa naar voetnoot3 magna auctoritate firmam in regno pacem exspectamus. De Valle Tellina calet deliberatio, quae utinam in eam, quam speramus, partem cadat. Apud vos acre fore bellum omnes augurantur. Vale, Vir Maxime et nos ama. Lutetiae. 9 Febr. 1623. |