Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend817. 1623 Jan. 26. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot4.Facis quod soles, Vir Illustrissime, cum adversus novam a patria immissam in me procellam me tam amice, et solatio et consilio, iuvas. Ego vero per te erectus, reliquias has calamitatis meae quam maxime potero fortiter feram, et me servabo rebus melioribus, si tamen ulla in melius mutatio sperari potest. De Legatione huc mittenda etiam hic rumor est; et exspectatur in dies AltiriviusGa naar voetnoot5 viam forte muniturus. Videntur mihi facilius aquam e pumice, quam hoc rerum statu e Gallia pecuniam elicituri. Quae in tractatoribus aerarii mutatio eveneritGa naar voetnoot6, | |
haud dubie per alios cognoveris. Inter omnes convenit CancellariumGa naar voetnoot1 et PuyssiaeumGa naar voetnoot2 nihil non posse. Regina mater dicitur uti absentia Principis Condaei, qui quando huc sit rediturus incertum est. Iannini vicem doleo, qui super morbum domestico generi infortunioGa naar voetnoot3 percellitur. Rex et Regina mater ad literas ab ipso scriptas benigne responderunt. Destitutis non desunt validi amici. Videbimus, quo res sint exiturae. Ego in hoc sum, ut per amicos de tutelari aliquo Regis aut Senatus instrumentoGa naar voetnoot4 Cancellarii sententiam explorem. De caeteris, quae scribis, fieri nos saepiuscule certiores ad rem forte pertinebit. Ego interim non deero. Res familiae tuae procedere feliciter, et contigisse liberis tuis qualem optaveras matrem, valde mihi dulce est intelligere; idque summopere exopto, ut quod vobis aevi restat - restet autem utinam plurimum - id florentes florentibus liberis transigatis. Uxori meae, quod eius apud vos superest memoria, pergratum est; ipsa vos vicissim faustis ominibus prosequitur, quae firmet Deus, Lutetiae 26 Ian. 1623. Meminisse te arbitror ex primo carcere meo versus Belgicos emissos summam continentes Christianae religionis. Eos a me Latinos factosGa naar voetnoot5 iudicii tui facio. |
|