Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend791. 1622 Oct. 14. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot6.Conspecta quae in Hogerbetii liberos data est sententia, mi frater, ita iudico a nobis litem minime urgendam hoc tempore. De procuratorio tamen instrumentoGa naar voetnoot7 videbit alter affiniumGa naar voetnoot8 ubi eo venerit. Potest enim ipse mandatum dare ut coniuncta persona. Ea quae per Maurerii scribam miseras recte accepi et gratiam habeo. Apologetici latina exemplariaGa naar voetnoot9 spero iam ad vos pervenisse. Neque Aureliae neque Blesae mali quicquam Protestantes accepere; sed Lugduni convenarum seditio in illos orta expilatione domuum aliquot desaeviit. Rex ad Montempellerium male exceptus est, eruptione oppidanorum. De pace spes iterum nos fovet, cui quanquam saepe decepti credere non abstinemus. In Vici mortui locum surrogatus est CommartinusGa naar voetnoot4 acer hostis Protestantium. Princeps Condaeus iter ex voto suscipere dicitur ad Divam Lauretanam. Haec sunt quae hic habebamus, nec quicquam praeterea. Apud vos quae gerantur eorum saepe gnari fieri avemus. Prosecutio iuris mei adversus RotterodamensesGa naar voetnoot10 in ver differenda est: nunc enim Rotomagi pestilentia grassatur quae Utenbogardum et EpiscopiumGa naar voetnoot11 huc misit. Vale cum parentibus et amicis. 14 Octobris 1622. Tuus tui amantissimus Frater
|
|