Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend778. 1622 Aug. 8. Van T. ModaeusGa naar voetnoot2.Clarissime Domine. S.P. Cum non ignorem apud viros praestantissimos quanti sit commendatio eorum, qui vel gratia vel authoritate aliove quovis nomine apud ipsos valent, volui in rebus momenti, quod fieri solet, auxilium petere ab ipso, quem non parum mihi profuturum scio, quemque tam amicum munus mihi non denegaturum spero. Cum itaque, vir clarissime, constituerim auxiliante Deo petere in coniugem filiam clarissimi D. Hogerbetii, ipsam puto, cuius non semel cum apud vos essem meminimus, cuiusque gratiae impetrandae - παρρησίαν hanc boni consule - integrum pene quadriennium impendi: hoc munus ut mihi gratificeris rogo, nimi- | |
rum ut placeat in favorem meum tria tantum verba scribere ad Dominum Hogerbetium, quo subsidio res meas feliciter cessuras fido, eoque beneficio quanquam iam diu, tuum aeternum me tibi adstringes. Doleo sane litteras liberius commeare non posse, verumenimvero malum quod nuper evenit non impedit quo minus hoc quod volo a te petam litteris; quomodo autem aliter? quando cum absente nisi per litteras loqui non possum; interim liberius et plenius hoc tempore tecum loqui vix audeo. Vale Vir Clarissime meque amare perge, ego dum vixero tuus ero. Lugd. Bat. 8 Augusti 1622. Theod. Modaeus
| |
(Si) poteris ut respondeas rogo. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius au fauxbourg St. Germain à Paris. |
|