Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend743. 1622 April 14. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Tune, mi Frater, ut gratias habeas mihi, cui infesta nimium fortuna nunquam hoc indulsit, ut quis tibi frater essem ostenderem? Tu interim nunquam defatigaris aerumnas nostras sublevare et absentis vices subire, quae si repensare unquam potero, caeteras iniurias facile fortunae sum condonaturus. De centum florenis numerandis scripseramGa naar voetnoot3, ut quod debeam Rotterodami inde, quia hic pecunia non suppetebat, exsolverem. Caeterum LXX alios cupieram penes te manere, unde sustineres quotidiana in res meas impendia. Quod si res integra est, ita fiat rogo. Mihi subquaestorGa naar voetnoot4 de pecunia moras nectit, nescio an quia ita mos est serpentibus Hesperidum mala servantibus. Sed quidquid eius sit, existimationi consulendum est, ac proinde urgenda libri nostri de quo scribis editioGa naar voetnoot5. Scripsi ea de re et ad affinem NicolaumGa naar voetnoot6, quem cessurum meis rationibus non dubito. Vestras notas avide expectabo, et HexabibliGa naar voetnoot7 exemplum si quis amicus advenerit. Ego quod libere ad me scribis in magna parte beneficii pono, atque in ea re ut pergas precor; neque dubites utcunque multis incommodis premar secuturum me consilia fortiora. Immunitas iuris albinagii simul cum publica tutela a Rege omnibus illis concessa est, qui ob nuperas dissensiones apud nos | |
damnati aut in exsilium acti sunt; sed de ea re instrumentum nondum subscriptum signatumque est, sed exspectaturGa naar voetnoot1. Additamentum de quo scribis mitto, et alterum. Alia tria aut quatuor antehac ad affinem misi locis adscribenda. Pro transmisso librorum indiceGa naar voetnoot2 grates ago; ipsos nondum mitti opus est. Excerpam qui erunt maxime necessarii. Carmen tuum rogo ubi quis amicus venerit mittas cum Hexabiblo. Uxor te salutat; quod et alios facturos crede, ubi ipsis a te salutem nuntiavero. Vale mi Frater. Lutetiae 14 Aprilis 1622. Patri pro Carmine summas habeo gratias; ipsique et per ipsum amicis, praesertim quos in epistolas nominat me commendo. Librum qui in Zelandia estGa naar voetnoot3 ad vos remitti iussi. Memineris quaeso de Eclogis Stobaei PhysicisGa naar voetnoot4 et de libellis HottomanniGa naar voetnoot5. Tui amantissimus Frater
|