Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend719. 1622 Jan. 30. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot1.Vir Illustris. Nemini, quam tibi, aut saepius, aut libentius debeo. Primum autem rogo ignoscas, quod in re mea familiari usus te sim tam familiariterGa naar voetnoot2; deinde gratias ago, quod tu id, quod poscebam timide, liberalius praestiteris, quam poscebatur. Hodie Rex in Urbem adveniet, cum tota amicorum cohorte. Scio multa magnaque esse, quae in consultationem nunc ventura sint: tamen et de nostro negotiolo actum aliquid iri spem facit optimus Ianninus, cui ViquiumGa naar voetnoot3 spero adiutorem fore. Nam et literas quantum amaret in Casaubono ostendit; et mihi, antequam ab urbe abiret, non obscura dedit benevolentiae suae signa. De pace nihil sperare adhuc ausim: adeo ab ea abhorrere videntur utriusque partis consilia; cum tamen non vestrae tantum res, sed et externae eius maxime indigeant. Nostram quoque Rempublicam non modico in periculo versari video; neque eius malis remedium certius, quam si restituatur civium concordia, cui rei nullam operam video dari. Alioqui intendere onera in imperio, quod multis nolentibus teneatur, discrimine magno haud vacat. Uxor se tibi tuisque omnibus commendat. Deum precamur uterque, ut te diu sospitem praestet. 3 Calend. Febr. 1622. |