Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend710. 1621 Dec. 3. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot7.Quas ad me dederas, Vir Illustrissime, serius, id est, hoc ipso demum momento accipio. Novum illud, quod accepisti vulnusGa naar voetnoot8, ita me contingit, ut meretur tuus in me affectus. Scio tibi adversus id genus casus plurima esse praesidia; deinde et illud considero, malo graviore - nam uxorGa naar voetnoot9 unica est, liberi plures - ita obduruisse tibi animum, ut facilius repellat quodcunque restat ictuum; praeterea vero longo filiae morbo praeparatum te ad huius iacturae patientiam. Quare | |
ad vota me potius convertam, Deumque precabor, ut caeterorum liberum dulcis indoles felici fruge unius tibi memoriam minuat. De re IndicanaGa naar voetnoot1, si quid posthac ad me perlatum fuerit, faciam te conscium, nihilque, nisi ex tuo consilio, agam. Rex hic futurus putatur ad Dominicum Natalem. Spes pacis magis magisque fugit, cum tamen res regni longam belli moram vix ferant. Nescio an de privato meo negotioGa naar voetnoot2 addere aliquid debeam. Cur enim molestus tibi sim, quem scio sponte sua nihil eorum, quae mihi prodesse possunt, omittere? sed tamen audebo, vel ut videas quam te utar familiariter. Decretum de me aliquid in regio consilio intellexeras: sed ego nullum eius rei instrumentum accepi; et qui hic sunt nihil certi pollicentur, in adventum Regis rem differunt. Quidam metum iniiciunt, ne de ea ipsa summa, quae destinata erat, decedat aliquid, cum onus traductae huc non sine consilio familiae, et sumtuosius in hac hominum luce vivendi genus potius augmenti aliquid postulent. Interim satis intelligo, cum belli impensae etiam indigenis necessaria concedi vix permittant, mihi extero, operae sterilis homini, leniter ferendum quicquid communis parsimonia exigit. Sed ut res meae perpetuo in incerto sint et a temporaria largitate aut frugalitate pendeant, domus meae ratio non patitur. Quare nisi certi constituitur aliquid, restat ut in Germania alicui addicam operam, ubi facile eminent etiam, qui hic in turba latent; aut certe remotior aliquis in Gallia quaerendus est angulus, ubi me abscondam. Scio ego te conscio, quantopere laboraverim semper, ut honos haberetur amicitiae vestrae, utque subditi Regis omnia aequa apud nos obtinerent, neque exiguam concepti in me odii partem hinc manasse. Ac de his edoctos a te proceres non dubito. Forte non abs re sit, si D. CancellarioGa naar voetnoot3 - qui ad omnia negotia, ut scis, est lentior - et, ubi is advenerit, D. de PuisieuxGa naar voetnoot4 res in memoriam revocetur. Reformati nostri, metuentes ne Alesianae definitionesGa naar voetnoot5 aliud, quam speratum fuit, pariant, renovare in nos incipiunt calumniam Hispaniensem; cui integram conscientiam oppono, famae interim minime contemtor; quamobrem defensionem eorum, quae ab antiquis Hollandiae Ordinibus, in re sacra ac civili, acta sunt, moliorGa naar voetnoot6. Scio te favere labori. Vale, Vir maxime. Lutetiae. 3 Decemb. 1621. |
|