Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend672. 1621 Aug. 4. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot2.Quas 20 Iulii ad me dederas literas, Vir Illustrissime, legi cum ea voluptate, quam me par erat accipere ex testimonio constantis tui in me affectus. Liberum tuorum spem optimo Vossio curae fore non dubito: neque omisi, quanquam sponte cursuro, calcar addereGa naar voetnoot3 Omnino iudico optime te liberis tuis consuluisse, cum eos decrevisti viri et probissimi et eruditissimi curae committere. De illis, qui cum nocere non possunt, id ipsum hic pro beneficio imputant, Praesidem Ianninum et D. Boissizium monui. Utrique stat sententia, perseverandum in pristinis consiliis, neque committendum ut malis auctoritas crescat, bonis spes detrahatur. Curabunt iidem ut qui apud Regem sunt, moneantur eius rei. Quid factum sit in causa viri integerrimiGa naar voetnoot4, mihi quondam aerumnae consortis, et de bonis publicatis, scire aveo; tum ob rem ipsam, tum ut inde coniectura fiat, quid ab his, qui nunc rempublicam obtinent, sperari debeat. Sunt hic viri sapientes qui existimant Hispanum res Germanicas, satis adhuc turbidas, Batavicis praehabiturum: ideoque a belli dilatione alienum non fore. Cuius rei non leve iudicium putant, quod mari lacessitus tam patienter iniuriam ferat, nec in ultionem prorumpat. De Bonfadiano scriptoGa naar voetnoot5 tecum sentio, nec magni faciendam, nec plane insuper habendam esse calumniam, praesertim quae iam in multorum notitiam pervenerit. Vale, Vir Maxime. Det tibi Deus rem privatam publicamque bene gerere. Lutetiae. 4 Augusti 1621. |