Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend663. 1621 Juli 15. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot3.De publicis regni rebus, Vir Illustrissime, nihil habeo, quod scribam: satis certus alios esse, qui id officii praestare rectius possint. Adfui hodie Praesidi Iannino, qui fidem tuam ac diligentiam in prosequendis negotiis, quae tractari | |
hic coeperant, valde laudabat. Ex eodem didici ....Ga naar voetnoot1 ut se hic in gratiam restituat, uti opera...; ab eo literas scriptas non ad parentem tantum ... sed et ad alios, qui regia consilia participant, ipsumque adeo Ianninum. Continent mandata .... se purgantis, et utilem Regi Regnoque operam pollicentis. Noster senexGa naar voetnoot2 istos Sirenum cantus surdis auribus praetervehitur; quod alios quoque facturos putat. Dabo operam, ut propediem ipsum quoque Castellinovanum videam; nam ultro mihi amicitiam obtulit. Aliud nunc quidem nihil habebam, nisi hoc quoque, ne unquam nos amare desinas. Ego infelicitatis meae magnam partem existimo, quod, quanti id faciam, nequeo ostendere. Vale Vir Amplissime. 15 Iulii, 1621. Lutetiae. BoissiziusGa naar voetnoot3 in dies hic expectatur. |
|