Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend658. 1621 Juni 24. Aan Guil. du VairGa naar voetnoot1.Nescio, Vir maxime, melius de me an peius sit merita fama, quae domi falsis me criminibus traduxit, peregre autem nobilitavit non meis laudibus. Literarum enim cultum optavi quidem semper, sed quominus eum possem assequi obstitit amicorum auctoritas, qui non satis percocta studia in forum primum, deinde in rempublicam propulerunt. Tum vero in ea incidi tempora, quae ne otioso quidem indulgerent eam securitatem, sine qua studia vix procedunt. At illud verum esse testatur mihi animus, quod iudicas et libertatem a me defensam secundum eas, quas acceperam, leges, et adduci me non potuisse, quanquam et promissis et minis tentatum, ut recte et ex vetere formula de Gratia ac Libero Arbitrio sentientium oppressioni accederem. Servabit mihi, ut spero, hunc animum Deus, ut neque spe neque metu ullo abductus factis dictisve seorsum eam ab eo quod animus sentit: qui si qua in parte fallitur, propitius idem, ut confido, Deus aut errantem instruet, aut ignoranti ignoscet. Scit ille, quanto dolori mihi pridem fuerit, quoties prima illa Christianismi primi, nominis tantum implentis, tempora cum nostra hac miserrima aetate conferrem, qua populi in summis fidei capitibus consentientes ex rituum atque opinionum dissidiis in factiones aguntur et bella vel profanis gentibus pudenda. Neque vero dubium est, quin multi, horum malorum pertaesi, charitatem adversum Christianos omnes animo retineant, externam quoque unitatis faciem ardenter exoptent, parati tanti boni causa, ex Apostolico praescriptoGa naar voetnoot2, aptare se alienis infirmitatibus et ad ultimos usque divinae legis terminos patientiam et aequitatem suam extendere. Sed, ut videtur, horum conatibus obstant alii, quos prava quam longissime ab aliis recedendi libido ad extrema quaeque abripit. Utinam vero Deus Ecclesiae rectoribus, ipsisque Regibus ac Potestatibus Spiritum illum suum, Spiritum charitatis ac mansuetudinis potenter suppeditet, ut omnibus difficultatibus superatis, Ecclesiae, quam proxime fieri potest, primaevam illam pulchritudinem, maxime vero solidam pacem, illaesa | |
veritate restituant. Multa hominum millia, quorum gregi accenseri volo, sanctum hoc propositum piis votis prosequentur, et frequentes concurrent ad sublatum victoriae vexillum. Interim si quis mei usus esse potest, - qui cum me circumspicio, quam vix ullus esse possit, satis video et tamen ut esse possit exopto, ne Regis beneficio per segne otium abutar - vestrum erit imperare, meum aut obsequi aut ostendere ad consequendum non voluntatem mihi, sed vires defuisse. Deus Regno Regem, te Regi diu incolumen servet, Vir Maxime, et summam tuam in me bonitatem, pro qua gratias satis dignas ne agere quidem possum, larga mercede remuneret. Lutetiae, 24 Iunii, 1621. |