Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend653. 1621 Juni 11. Van A. SchottusGa naar voetnoot6.And. Schottus Hug. Grotio I.C. χαίρειν. Evigilavi atque insomnem duxi noctem, doctiss. Groti, cum pridie eius diei elegantis iuvenis ingenii Gasp. GevartiusGa naar voetnoot7, qui me ad Te, profugum e custodia, solandum aut gratulandum potius duxerat, admonuit tuis ut responderem litteris. Ego vero ac libenter: quod ad scribendum ὁρμὴ τῆς ϕιλίας tametsi maxime festis hisce occupatum diebus raperet, cum officii gratia - superbus enim nisi | |
respondeam litteris provocatus merito videar -, tum quod utriusque interesse nostrum putem. Quod enim consolandi tui caussa hostico illo carcere legisse Te numerisque Latinis vinxisse, nimirum e Philosophia cum Boethio consolationem petendo, coram narraveras Philosophorum dicta ac poëtarum, quorum capi scriptis soleres, ex Ioan. Stobaei CollectaneisGa naar voetnoot1: cumque eiusdem tecum et ordinis, ut Iureconsultum, ac soli prope, G. RatallerumGa naar voetnoot2 talia convertisse retulissem, id e meis sumptum arculis et notatum, uti meus est mos, poëmation, si forte nondum vidisses, a Plantinianis hic excusum, huic fasciculo inclusi, ut si tantum istic est a salutationibus otii, legas, exemploque imiteris, si tua fortasse libet edolare, posteritatique transscribere. Memoria interim repetens, ut quemadmodum e C. Plinio Viglius ZuichemusGa naar voetnoot3, Frisius et ipse, nostra memoria insignis Belgii Praeses ac I.C.tus, Testamentaria commentatione non incelebris, habita nominis sui Viglii ratione ‘Vitam esse mortalium Vigiliam’ symbolo suo indicavit: sic et Tu senariis, quos mihi memoriter et iucunde Gevartius recitavit, Custodiam seu carcerem appellare casum illum soles apud aerumnae sociam: Quos matris alvus Carcer edit in lucem,
Queis corpus animam more Carceris vincit:
Quos morte functos terra Carcer exspectat,
Numquam nimis timere Carcerem debentGa naar voetnoot4.
Homo enim, ut vere ais, nondum vitalem in lucem editus matris alvo ut in custodia est; post corpori inclusa Anima - σῶμα γὰρ σῆμα PlatoniGa naar voetnoot5 est - gestatur. Morte obita sepulcro corpus includitur, a communique omnium parente tellure gestatur. Hinc et senex ille SimeonGa naar voetnoot6 cygneo cantu, Christum Iesum in ulnis tenens, dissolvi vinculisque voti compos ac laetabundus exsolvi optat, itemque electionis vas PaulusGa naar voetnoot7 dissolvi obnixe rogat, ac mortali liberari custodia. Imo et B. IobGa naar voetnoot8 vitam militiam, vel ut LXX legunt, πειρατήριον, tentationem probationemque auri in fornace nominat; exilium alii revera, ut περὶ ϕυγῆς Comment. PlutarchusGa naar voetnoot9. Sed haec Tu apud teipsum, mortalis memor sortis, locique quem asylo, nostro hoc relicto caelo, delegisti! De me si loqui apud Te permittis, equidem ex quo ante hos ipsos XXX. annos, et quot excurrunt, Societatis Religioni sponte me addixi, in animum semper induxi meum, ut tu vinculis, in custodia me habitare Dei O.M., sed spontanea, et compedes, quas mihi ipse induissem, gestare. Custodiri itaque sensi me reapse ab insidiis cacodaemonis, qui tamquam leo rugiens nos ambiat sive agendo quid - otium enim | |
vitiis illecebra est - sive legendo, vicissimque orando bonas collocans horas ad septuagesimum valens annum perveni, benignitate eius Numinis, in quo vivimus, movemur, et sumus. Imo sine custode socio atque arbitro pedem domo efferre cavi, nisi praevaricari, quod avertat Deus, vellem. Omnique adeo mortali a Deo custodem angelum iam a primo natalis die felicitate quadam, ut B. ait HieronymusGa naar voetnoot1, apponi credimus. O sane felicem custodiam! o iucundum carcerem! Quis me liberabit, nisi summus ille imperator, qui hac nos in custodia collocavit, vetatque sine eius iussu statione decedere. Ecquando bone Deus vincula disrumpes mea? An seni mihi fessoque incolatus prolongatus est! Tibi nunc, Groti, proferam si pateris, quae mihi nocturna illa meditatione in mentem venerunt; conditionis tuae respectu interim habito, ut qui e custodia iam uxoris astu operaque dilapsus in arca es libraria: ut olim Moyses dux populi Israelitici destinatus ἐν ϰιβωτῷ, ϰίστῃ ϰαὶ ϕασϰώλῳ servatus emersit, altusque a Regis filia, ad maiora nimirum Dei voluntate patranda. Tu quoque in equo durateoGa naar voetnoot2, lignea arca, a custodibus elatus poteris fortasse - quid enim vetat poëtica apud poëtam adhibere - inflammare non Troiam sed Bataviam patriam, non igni vastante omnia ac depopulante, sed aetherio ac caelesti, tu modo si vis ipse ardens patriae amore, et cives tuos re consilioque iuvans salubri - scis quo tendam - ut positis tandem armis fugentur errores tot tantique etiam Iudaeorum ac Turcarum Mahometistarum: profligentur blasphemae illae in Christum, eiusque sponsam Ecclesiam Romanam voces etc. Feceris id exemplo duorum probe tibi notorum Io. SpondaniGa naar voetnoot3 Galli I.C., ac tui credo familiaris Pe. BertiiGa naar voetnoot4, quem Lutetiae collectum vides humaniter a Rege Christianissimo. Utriusque rationes conversionis ad bonas partes, partium studio valere iusso, Latine istic ac Gallice editas potes odio omni adversariorum omisso attentius legere atque expendere. Ille, ut melius nosti, in Hesiodum, et vastas in vastum Homerum dedit observationes, et in Psalmos aliquot ad Regem Henricum IIII. Frater quoque eius, Henr. Spondanus, abiurata Romae haeresi, quam vel in Gebennicis, vel Basileae hauserant, Annalium Ecclesiasticorum Caesaris Card. Baronii ἐπιτομὴν ἐν τῇ οἰϰουμένου ἐπιτομῇ Ρώμῃ concinnavit, feliciter. Nunc quae mala impendentia fuga tua salutari declinaris mecum considera, ut, ne antiqua commemorem, e Valerii Maximi libro V. eorum qui Reip. ac Patriae togati aut sagati servierunt: utque in Graecia omittam Themistoclem; in Latio vero praeteream Scipionem illum Africanum superiorem, qui a suis proscriptus, de quibus omni bono meritus Urbem conservarat, patria extorris hoc sibi sito poni voluit elogium: Ingrata patria ossa non leges meaGa naar voetnoot5. Themistocles vero apud Xerxem versans exsul liberis ait: Perieramus, nisi periissemusGa naar voetnoot6. Verum nostrae | |
memoriae, quorum casus oculis adhuc observatur nostris, clarissimos duos referam I.C.tos qui a suis immaniter contrucidati perierunt tamen etsi doctissimi scriptisque editis illustres existerent, Barnabam inquam BrissoniumGa naar voetnoot1 Lutetiae, ubi degis, et Steph. DurantiumGa naar voetnoot2 Tolosae Tectosagum: utrumque in dignitatum culmine - Praesides enim erant - immaniter contrucidatum audivimus, spectarunt, pro dolor ac pudor, cives. En quo discordia cives Perduxit miseros. Haec tu, inquam, Groti, pericula semel effugisti, et tecto prope latere discessisti, ne quid capiti arcesseres, quod aiunt, tuo infaustum, et luctuosum tuis: condito iam capite truncato collega tuo Oldenbarneveltio, etsi nobili ac iureconsulto, de patria sua, ut sibi quidem videbatur, opt. merito, excluso armis Rege Catholico. Sed o incertas humanarum rerum vices! o spes inanes! o insperata infortunia! I nunc et ingratae servias post tot vigilias plebi! I nunc, et ventis animam committe, delato. Dicebat vere Lacon ille apud M. Tullium in TusculanisGa naar voetnoot3: Non optanda quidem Fortuna rudentibus apta. Habes, mi Groti, ab amico profectam consolatoriam epistolam: neque hic efferri campumque decurrere, ut possem fortasse, libuit. Tu si vicissim scribes, equidem non recuso reponere: et si quod in rem tuam sit, vel consilium exiges, fidum senties: Deum interim venerans precabor, si loquar more maiorum sine fuco, bene tibi, bene mihi ut sit in hac vitae sive custodia, sive exsilio. Vale. Nostros quoque socios istic utraque etiam lingua peritiss. atque Theologos Frontonem Ducaeum, Iac. Sirmondum, Dionys. Petavium si intervises meisque salutare verbis non gravaberis, facies quod te dignum existimem. Antverpiae, postrid. festi S. Eucharistiae, CIƆIƆCXXI, αὐτοχειρὶ γεροντιϰῶς. | |
Adres: Clarissimo Viro Hugoni Grotio Iureconsulto: Lutetiae Parisiorum. |
|