Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend633. 1621 April 23. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot2.Haud facile quenquam esse arbitror, amicorum optime, quem aut magis tetigerit malorum meorum sensus, aut cui gaudii plus attulerit benignior mea fortuna. Quare ingratum me iudicarem nisi tibi inter primos ipse nuntiarem eam quam divino beneficio nactus sum non libertatem tantum, sed et plenam libertatis fiduciam. Lutetiae enim nunc sum salvus, incolumis, ubi quotidie doctissimorum hominum liberalibus colloquiis longae solitudinis taedium repenso. Inter eos quos cum summa mea voluptate vidi est Franciscus tuus IuniusGa naar voetnoot3, tibi simillimus tum caetera tum hoc quoque quod nos constanter ac fideliter amat. Spero tam felix ingenium tanta diligentia excultum, tanta probitate ornatum, non diu fore ab usu sepositum. Tu quoque quid agas, quid scribas, quid editurias fac sciam quaeso. Certo enim credas cupio nihil mihi gratius literis tuis advenire posse, quas fraudi tibi non fore confido, cum hic me quotidie procerum nostratium filii invisant. Scriverium rogo salutes, et Senecae editionemGa naar voetnoot4 meo nomine urgeas. Valde enim is liber ab eruditis exspectatur. Pro libris tuis quibus usus sum in carcere gratias ago. Dolet maxime quod eos reddo deteriores, ut et Erpennio | |
scripsi, quem simul oravi det operam ut recuperet Novum Testamentum quod mihi pro cervicali fuit cum me vinculis eriperem. Saluta omnes qui nobis bene volunt. Deus studia tua sospitet vegetetque. 23 Aprilis. 1621. Lutetiae. Tuus
|