Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend631. 1621 April 22. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot6.Vir Illustris. Ex te potissimum disco, quanta sit non in superficie natantis, sed penitus in animum demersae bonitatis constantia. Adeo tu semper me sublevare, fovere, ornare non desinis. Sentio hoc ex eorum benevolentia, quos tua mihi potissimum benevolentia conciliavit; PuteaniGa naar voetnoot7 et PerreziiGa naar voetnoot8, qui sine mora, ut adventus mei nuntium accepere, ad me visendum accurrerunt, comitati nihil non debeo. Praeses Ianninus literas ad me scripsitGa naar voetnoot9, cum adhuc Antverpiae me esse existimaret, plenissimas amoris, et, quod maximum iudico, innocentiae nostrae tantum reddentes testimonium, quanto maius exoptari nullum poterat. Talem et BoissiziumGa naar voetnoot10 reperi, quem domi suae conveni, ubi, ad aulam abiturus, mea causa substiterat. Ex utriusque consilio Lutetiae quiesco: facturus de caetero, quod ipsis ex usu videbitur; quorum me sapientiae, fidei, caritati, totum committo. Haec omnia ideo tibi narro, ut intelligas, quam multis magnisque nominibus tibi obstringar. Solvendo cum non sim a me ipso, Deum pro me tibi delegabo, qui se omnium beneficiorum vicem non sperantium expromissorem statuit. Is diu te incolumen servet, efficiatque ne quicquam posthac nisi pro aliis doleas. Lutetiae, 22. Aprilis, 1621. |
|