Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend615. 1621 Jan. 21. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Frater Carissime. Quae ad Tragicos et Senecam addenda videbanturGa naar voetnoot3, quanquam exigui sunt momenti, spero receperis. Quod si iam reddita tibi sunt nostra ad Novum TestamentumGa naar voetnoot4, cogita an non operae pretium sit ea aut omnia, aut quae optima iudicabis videnda dari D. Maurerio qui iampridem aliquid mei videre gestit. Erit id ei incitamentum, quanquam ultro satis pro nobis laboranti. Potes consilium hac de re conferre cum Nicolao Reigersbergio. Si quid evenit scitu dignum, fac nos certiores et patrem, matrem amicosque omnes saluta. 21 Ianuarii 1621. Tuus tui amantissimus Frater
|