Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend606. 1620 Oct. 8. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot2.Amicorum optime. Deo gratias ago, tibi gratulor quod a constante sententia veterum Christianorum nullis procellis te passus es abduci, quodque iam aliqua tibi assiduorum certaminum intermissio contigitGa naar voetnoot3. Det idem Deus ut paulo tranquillius posthac sacris studiis possis indulgere. Nam quae ad Latinam linguamGa naar voetnoot4 pertinent, si recte se habet mea coniectura, iam publicata sunt, qua tamen de re certi aliquid intelligere pervelim, et quid nunc rerum agas. Libris tuis nimium inverecunde abutor; sed remittam simul intellexero te aliquid moliri quod eorum usum desideret; malo enim cuivis molestus esse quam studia tua impedire, cum alioqui nulli libentius sim debitor. Age quaeso libere mecum vel in hoc ne mihi mea libertas displiceat. Constitui te pridem ἐργοδιώϰτην meum: quare rationem tibi reddam mei laboris. Praeter ea quae patrio sermone scripsiGa naar voetnoot5, quae tibi visa puto, in Novo TestamentoGa naar voetnoot6 totus fui: iamque annotando et quae ad rem facere videbantur excerpendo undique rem perduxi ad finem τοῦ ϰατὰ Λουϰᾶν. Nunc quae scripsi revolvo, circumcido, augeo. respiro denique, antequam ad Ioannem pergam. Quin et hoc dubito an quae e Stobaei Physicis et Ethicis vertiGa naar voetnoot7, quaeque mantissae loco accesserunt, ante mihi describenda sint quam ad Iohannem manum admoveam, ne quid relinquam affectum. Nam ut sperem mea ab alio quoquam recte posse describi frustra sit; adeo peius scribendo proficio. Sed tum hac in re tum in aliis omnibus rogo si sine incommodo ac periculo tuo fieri potest nutantem me regas. Scis enim quanti consilia tua facere soleam. Uxorem tuam viri optimi optimam filiamGa naar voetnoot8 recte valere spero; tantundem toti tuae familiae precor. Scribe- | |
bam haec iam duos et quod excurrit annos seclusus a re mihi desideratissima amicorum consuetudine. Omnipotens ille tandem omnia publica privataque ad felicem exitum perducat, ad laudem nominis sui et tutelam salutiferae veritatis. Cuius salutari gratiae te tuos tuaque omnia commendo. Lupisteni 8. Octob. 1620. Tuus
|
|