Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend521. 1617 Juli 30. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir Clarissime. In mentem mihi venit corpori Confessionum Evangelicarum subiecta Veterum testimonia, in quibus multa sunt quae ad Satisfactionem pertinent. Rogo videas ut si qua forte tuam diligentiam effugerunt addantur caeteris quo testatior sit Sanctae Dei Ecclesiae in tanti momenti dogmate consensus. De his quae in Conventu aguntur velim tecum conferre; ero autem Hagae diebus Mercurii, Iovis, Veneris et Saturni ante meridiem; si interea non est tibi excurrendi otium, veniam Lugdunum sub VIII. Augusti, modo tui isthic inveniendi spes sit. Literas has quaeso ad Cluverum perferri iubeas. Accepi e Gallia quaedam tradenda Bertio, Meursio, Heinsio; sed cum non multum referat quando ea accipiant malim tradere quam mittere. Vale Virorum optime et constanter nos ama. 30 Iulii 1617. Tuus ἀδόλως
|