Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend520. 1617 Juli 30. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot6.Vir Clarissime. Duos nostrae diatribae locos, in quibus conversioni remissionem opponens eiusdem remissionis impetrationem conditionatam et puram praestationem minus explicate distinxeram relegi et concinnavi non nihil. Tu pro arbitrio deme, adde, muta. Conieci et subitaria quaedam in chartam ex quibus peti posset praeloquii materia, quod ita temperari debet, ut nihil admisceatur quod ad nos ornandos pertineat, ne laudatorem accivisse videar. Ego et haec et mea omnia tibi commendo. Deus te incolumem diu servet. Hagae 30 Iulii 1617. Tuus totus
|
|