Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend488. 1616 Dec. 3. Van J. PolyanderGa naar voetnoot1.Doleo, vir Amplissime, quod partim ob meam ex hac urbe absentiam, partim ob luctum domesticum ex obitu subito atque inexpectato unicae ac praestantissimae meae filiae ChristinaeGa naar voetnoot2, disputationem tuam adversus Faustum SocinumGa naar voetnoot3 citius perlegere non potuerim. Hanc tuam disputationem non minus aptis et homogeneis, quam eruditis et solidis argumentis perspicuisque diversarum vocum ac phrasium interpretationibus exornasti; ex quibus, sicuti te legum, divinae scilicet et civilis, linguarumque peritum, sic Socinum aut earum fuisse imperitum, aut si eas intellexit, veritatem sibi cognitam ἐν ἀδιϰίᾳ detinuisse quilibet insignes tuas observationes absque praeiudicio perlegens facile animadvertet. Mirabuntur nonnulli quod infaustum ac blasphemum istum haereticum calamo asperiore non perstrinxeris. Interim gaudeo quod hostilia arma adversus Immanuelis hostem capitalem indueris, atque opto ut alii vestigiis tuis insistentes errores ipsius perniciosissimos similibus scriptis refellant atque in illud omni cura ac sollicitudine incumbant ut lues Sociniana quemadmodum obscure sic late serpens ac quorundam νεοϕύτων animos in nostra Batavia proh dolor! occupans, ex nostris Ecclesiis mature exterminetur, ne longius progrediendo altiores in inquietis incantorum praecordiis emissariorum Socini deceptione radices agat, nostraque negligentia fructus Reipublicae nostrae longe perniciosiores, quam hactenus percepimus, passim producat. Notas meas, quibus sententiam tuam aut confirmari, aut commode illustrari posse existimo, | |
infra invenies. Bene vale, vir amplissime, mentemque nostram explicandi liberam facilitatem boni consule. Dat. Lugd. Batavorum 3 Decembris 1616. Tuus in Immanuele
| |
p. 9 l. 13Ga naar voetnoot1 Ita peccatum pro eo qui divina constitutione peccatum tulerit. Non puto inconsultum illi interpretationi hanc adiungi, vel, pro hostia pro peccata, vel, pro eo qui divina constitutione personam peccatoris vel poenas subivit. Nam Lev. 4, 3 et seq. אכׇחׇ peccatum ponitur pro sacrificio pro peccato. p. 36 lin. 41 sub finem Credituris. Mallem poni fidelibus, aut credentibus. lin. 43 sub finem in margine. Malim aut omitti vocem universalia aut hanc postea addi limitationem, nempe aut a priore Christum mortuum pro omnibus, nempe, electis ad vitam aeternam, aut a posteriore pro omnibus, nempe credentibus et fidelibus. Utriusque restrictionis recte propositae et intellectae respectu universalia ista effata sunt vera. Reperiuntur etiam nonnulla particularia effata quibus indicatur Christum pro multis et quibusdam esse mortuum, etc. Loca sunt T.A. notissima. | |
Adres: Amplissimo viro D. Hugoni Grotio Syndico Civitatis Roterdamensis Dno. in Christo observando. |
|