Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend482. 1616 Oct. 29. Aan J. PolyanderGa naar voetnoot4.Vir clarissime. Dissertationem nostram de Satisfactione per Dominum nostrum Iesum peracta contra SocinumGa naar voetnoot5, tibi mitto. Est quidem id argumentum iam tractatum a pluribus, sed ita ut post messem spicilegia reliquerint. Mihi praecipue curae fuit ostendere ipsa illa iuris communis sive naturalium ἐννοιῶν effata, quibus nititur Socinus, vana plane esse; ut stultum sit propter ista Sacrae Scripturae ϰυριολογίαν inauditis quibusdam minimeque necessariis ϰουϕοlogiis deformare. Addidimus quaedam ex linguarum penu, forte haud spernenda. Absolutissimam necessitatem priorem divino decreto tuendam mihi non existimavi, quoniam Patres antiqui | |
omnes, Calvinus quoque et ParaeusGa naar voetnoot1 eam iam defendunt. Sufficit mihi ante decretum summa convenientia, post decretum necessitas. Ulterius quicquam definire video plenum esse periculi, nam et argumenta quae adferuntur haud satis sunt valida, et obiectiones haud facile solvuntur. Sane frustra nos in eas coniiciamus angustias. Si quid tamen aut hac aut alia in parte aliter sentis rogo utaris et Theologi et amici libertate, quod amice postulo. Plura non addo, quia V.C. Vossius, qui libellum deferet, testis erit quam nondum firma sim valetudine. Det nobis Deus quae ad veritatis et unitatis conservationem pertinere novit. Delphis XXIX Oct. MDCXVI. T.R. addictissimus
| |
Adres: Reverendo summaeque eruditionis et pietatis viro D. Iohanni Polyandro, S. Theologiae Professori in Academia, quae est Lugduni Batavorum. |