Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend480. [1616] Oct. 22. Van C. BarlaeusGa naar voetnoot2.Amplissimo prudentissimoque viro Hugoni Grotio Caspar Barlaeus S.P.D. Amplissime vir, scriptio haec mea, praeter petitionem, vix aliud habet. Sed cum ore id non possim, necessitas adigit stilo facere, et obnixae affinisGa naar voetnoot3 mei efflagitationi hac in parte obsequi. Annus iam pene alter effluxit ex quo Comitatus Egmondani praetor ab Illustriss. Hollandiae Ordinibus designatus est, quam personam ea fide et probitate sustinet, ut illa, et forte meliore, se dignum fortuna ostendat. Narrat tamen - neque enim in his sapio - sibi opus esse Instructione quadam aut Praescripto, ad quod Praeturae functio exigi solet ac debet, quod ipsum qua ratione ex bono cum Praetoris, cum publico rectissime concinnari possit, tui est iudicii ac scientiae. Equidem velim, si modo aut per occupationes tuas gravissimas, quas interpellare religio foret, fieri poterit, aut ut fiat necessarium indicaveris, ut hac in re operam tuam illi commodes. Optaret συστατιϰὰς tuas ad Nobiliss. virum D. Barneveldium, cuius potissimum ductu istiusmodi negocia transigi solent. Metuit autem ne periculum sit in mora ambiente iam, et, ut se res dant, non sine obtinendi spe, Toparchiam istam Carolo Egmondano, a quo forte difficilius eas impetrabit condiciones, quas ab Ill. Ordinum aequitate (et) prudentia liceat sperare. Ego quodcunque in illum contuleris beneficium in me collatum arbitrabor. Adfuit mihi ante aliquot dies Iohannes LydiusGa naar voetnoot4, ματαιολόγος iste, qui demisso vultu, fronte caperata, facie ad gravitatem censoriam composita, mi(sere) conquestus est de LibelliGa naar voetnoot5 mei aculeo, et acri dicendi genere, et quamvis quaedam subinde probaret, mirari tamen plurimos dicebat, tale quicquam a meo ingenio proficisci potuisse, a quo mitiora omnia expectassent. Ego breviter respondi, mali intemperantiam inclementem postulare medicum, et rebus esse accommo- | |
dandam or(ationem). Addebat ille et effutiebat multa, suo more, sed pleraque istius generis, quae porta mittit Summanus eburnaGa naar voetnoot1. De rebus Collegii quid scribam? optimo illud iam loco est, et felix tali Regente, quem et mei studiosissimum, et dignum ista sparta experior. Vale vir Amplissime, et veniam da, quod tibi occupatissimo hisce naeniis ausus fuerim ἐνοχλεῖν. Cedendum interdum nosti amicorum importunitati. E Musaeo nostro, Lugd. Batav. undecimo Calend. Novemb. | |
Adres: Amplissimo prudentissimoque viro Hugoni Grotio Reipub. Roterodamensis Syndico Rotterodamum. |
|