Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend475. 1616 Sept. 17. Van F. van den SandeGa naar voetnoot2.Magnifice Domine. Iamdudum acta legationis AmsteldamensisGa naar voetnoot3 recte accepi atque avide legi, fuitque gravissima consideratio tam multarum positionum, in quibus circa caussas salutis ac damnationis disputantes inter se convenire videntur; similes ego positiones ante paucos annos ex Melanchtonis, Anastasii, Henningii, SnecaniGa naar voetnoot4 atque Arminii scriptis mihi privatim collegeram, quibus inductus hactenus iudicavi paucula illa, quae restarent controversa, non debere impedire Ecclesiasticam concordiam, atque iniquiores esse, qui huiusce novae opinionis Doctores Pelagium nobis ab orco reducere clamabant; itaque pacis ac compositionis suasor esse non destiti, et, quantum in me fuit, obstiti illorum studiis, qui in hac Provincia huiusce dissidii occasione ad abscissionem vel secessionem tendere videbantur. In qua mea sententia per accuratiorem tuam explicationem magis confirmarer, si inter eos, qui Remonstrantium partes tuentur, quidam priores ab Arminio positos terminos non excederent: in singulos enim dies novi erumpunt intellectus, quibus Arminii positiones ad ipsissimum Pelagii sensum detorquentur; Nam ut unum atque alterum e pluribus annotem, sunt qui asserunt per primorum parentum lapsum non penitus periisse humani generis innocentiam; item gentibus extra Christum Salvatorem per naturalis legis magisterium salutis viam patuisse; Gratiam Dei salutiferam constituunt in solo Evangelicae gratiae preconio, ac praeter illam communem vocationem nullam internam S. Sancti in fidelibus | |
illuminationem atque operationem agnoscunt. Scripta quoque primariorum nostrorum Doctorum, qui tam egregie in Evangelicae reformationis negotio nobis praeluxerunt, ac receptas Ecclesiae sententias non tantum falsitatis, sed etiam contumeliae ac blasphemiae in Deum continuo insimulant, non etiam erubescunt suam caussam agere iisdem argumentis, quibus olim Pelagius orthodoxiam oppugnavit, ac spreto Ordinum Hollandiae EdictoGa naar voetnoot1 sub Catholicis ac religiosis formulis nefarios occultant intellectus, neque ad eundem cum defuncto Arminio scopum intendere videntur: ille enim, quantum ex ipsius scriptis colligimus, non hanc nostram modo Ecclesiam sartam tectam, sed etiam unius atque alterius dogmatis levi mitigatione eam ampliorem, ac Lutheranorum ad nostros accessionem optasse videtur; isti contra per suam prophetandi licentiam non modo hanc nostram Ecclesiam lacerant atque imminuunt, sed etiam a Lutheranorum confessione magis indies recedunt. Nec dubito, Vir Magnifice, quin tu quoque huiusmodi heterodoxias serio detesteris, eoque nomine contradicere non desino illis, qui illustri tuae famae atque intentionis candori maculas aspergere conantur, a quibus tu teipsum sine meo suffragio facile vindicabis, ubi in publicum emiseris tuam accuratissimam ac doctissimam adversus Socinum conceptam commentationem super qua nostri Thissii iudiciumGa naar voetnoot2 tandem mitto, non ut tibi lumen de ipsius lumine accendamus, sed ut constare tibi possit, nihil ipsum in novis tuis hypothesibus desiderare vel reprehendere. Super Ecclesiasticis dissidiis Senatus nosterGa naar voetnoot3 aliis occupatus suam adhuc deliberationem differt. Interea quidem nostri Pastores in utramque partem futurae communicationi sese praeparant. Deum precor ut animos eorum ad veritatem, prudentiam, charitatem pacemque componat et nostrorum omnium ad gloriam suam, eiusque tutelae te Vir Magnifice tuamque humanissimam sociam ac liberos meo meaeque coniugis nomine commendo, cum promptissima obsequiorum delatione. Dab. Arnhemii Ao. CIƆIƆCXVI. XVII Septemb. Tuus
| |
Si quid in postremo Ordinum Hollandiae conventu decretum fuerit, quod apud nos in exemplum trahi possit, fac me quaeso participem. | |
Adres: Ehrentfeste ende hoochgeleerde Heer Mijn Heer Hugo de Groot Raet ende pensionaris der stadt Rotterdam. |
|