Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend436. 1615 Nov. 29. Van A. WalaeusGa naar voetnoot4.S.P. Amplissime Vir, recepi ante aliquot dies literas tuas una cum formula conciliationis inter D. Tilenum et Molinaeum institutaeGa naar voetnoot5; arbitrum huius conciliationis D. PlessaeumGa naar voetnoot6 iam extremum diem obiisse, apud nos rumor est; utinam vero Deus animos eorum qui reipub. praesunt ita moveat, ut vera via aliquando ineatur, qua et nostra ecclesiarum dissidia tandem componantur. Nullum aut patriae aut ecclesiae hoc quidem tempore maius beneficium praestari posse iudicant omnes qui et patriae et ecclesiae bene volunt, cui rei cum te plurimum conferre posse mihi persuasissimum sit, spero, Cl. Vir, te hoc officii genus et patriae et ecclesiae non negaturum, quod d. Plessaeus patriae suae tam feliciter exhibuit, ut et nos tandem arma ac vires nostras a nobis mutuo contra communes ecclesiae hostes possimus convertere. Audio ad vos utrinque accersitos qui de sedandis apud vos turbis consilia conferantGa naar voetnoot7; faxit Deus ut continuato studio res ad exitum optatum perducatur. | |
Mitto tibi exemplar libelli a me editiGa naar voetnoot1 in quo perspicuitati et veritati quantum possum studui, rationum momenta ut serio examinentur non refugio, meliora monenti libenter cedam, quemadmodum et tibi hunc esse animum satis sum certus. Ecclesiae Christi res agitur, non nostra; ego magistratui honorem omnem deferre didici qui ipsi debetur, interim tamen ministris Christi non est adimendum quod Dei verbum et ecclesiae consensus eis semper tribuit, ex utrorumque recta συζυγίᾳ pendet ecclesiae firmitas, etsi sine illis ecclesia esse potest, sine hisce nunquam. Ac si veritatis causa etiam propria placita sunt rescindenda, multo magis Christi, qui solus est ecclesiae suae caput. Utinam vero id genus scripta quotidie non prodeant in quibus convitiis potius certatur quam argumentis, quae et Charitati Christianae et ecclesiarum paci non parum officiunt. Opto authoribus eorum meliorem mentem, et Deum rogo cl. Vir ut spiritu veritatis et prudentiae tibi semper adsistat. Vale, datum Middelb. 29 Novembris 1615. T.D. studiosissimus
| |
Adres: Clarissimo Viro D. Hugoni Grotio Syndico et Consiliario reip. Roterodamensis. Roterodamum. |
|