Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend435. 1615 Nov. 29. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot1.Illustris Domine. Naves vento secundo ab urbe S. Sebastiani huc advectae, mercatorumque literae una venientes, certo nuntiant peractum utrumque coniugiumGa naar voetnoot2, eadem in urbe. Dies nuptiarum fuit nonus Novembris. Praesentes fuere, praeter bis binos coniuges, Rex ipse Hispaniae, et Galliae Regina mater; neque una die ac nocte amplius cessatum. Nam postridie Rex Galliae cum nova Regina, ac matre, iter Baionam versus instituit. Solennia ut properata, ita neutiquam pro coniugum magnitudine. Haec sunt, quae ad nos perlata, te celare non potui, suspicatus non potuisse eandem famam terrestri itinere ad vos multo celerius pervenire. Deus optimus maximus et haec, et quae secutura impendent, in Galliae nostrumque bonum, et si fieri potest, pacem Christiani Orbis vertat. Idem te, Vir Illustris, incolumem diu florentemque servet, amicitiae in nos Regiae fidelissimum pignus. 29 Novembris 1615. Tuae, qua me donasti, iconi hos versusGa naar voetnoot3 adscripsi:
Docta tabella refers hominem, qui rectius ipse
Magnanimum Regem, cuius imago loquens.
|