Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend423. 1615 Oct. 13. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Fui in Zelandia per hos dies quindecim: ubi laetus caetera magnum concepi dolorem ex his quae acta sunt ἐν τῇ παρασυνόδῳ AmstelodamensiGa naar voetnoot2. In speciem deliberatum de ratione obtinendae synodi Nationalis; caeterum re ipsa congesta illuc calumniarum strues in Fratres dissidentes sententia, et in Magistratus plurimos, ut deinde ex eo coetu facillime per Provincias spargerentur. Cui consilio eventus mire respondet; neque est quicquam tam absurdum dictu aut difficile creditu, quod non fiat probabile si in invisos coniiciatur. Deus illis inspiret mitiores animos; nam ex ita animata Synodo quid aliud sperem, quam ut palam erumpat id quod iam dudum parturitur manifestarium schisma. Walaei librum de Magistratus Officio in EcclesiaGa naar voetnoot3 brevi videbimus, et quid faciendum sit expendemus. Amat ille suas opiniones, ut fit, et tamen velim eius professionis caeteros ipsi esse similes: multum enim modestiae et aequitatis retinet. Habeo privatum quoddam negotium quod tibi commendatum velim. Decretum mihi est mutare famulumGa naar voetnoot4, quia is quo nunc utor neque Latine scit, neque recte pingit; mihi eo opus est cui et Belgica quaedam, et Latina multa, imprimis vero historiam et quae interdum in sacris commentor describenda possim dare. qua in re me adiuves velim. Sunt interdum adolescentes pauperes, quibus non displicitora sit conditio haud admodum duri ministerii. Rogo quaeras et me facias certiorem. Deus Vir Clarissime studiis tuis et per te Theologico SeminarioGa naar voetnoot5 benedicat. 13 Octob. 1615. Pro libris quos utendos misisti mihi magna est gratia. Tui studiosissimus
|