Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend422. 1615 Sept. 23. Aan P. ScriveriusGa naar voetnoot1.V.C. Petro Scriverio H. Grotius S. Triplici a te affectus sum beneficio, Scriveri Clarissime, primum quod librumGa naar voetnoot2 mihi dedicasti, deinde quod talem librum, postremo quod mihi una cum Heinsio. Nam si a quovis illustrari famam nostram merito gaudemus, quanto iustius ego mihi magnificum ducam a te publice compellari, qui certissima famae mansurae pignora iampridem ad posteros transmisisti, et in venturam aetatem totus prominens me illuc una quasi comitem trahis. Cuius autem scripta mihi nuncupari malim, si ex omnibus optio detur, quam eius quem ego non dicam ut parentem, sed prope ut genium quendam aut aliquid humana sorte divinius veneratus sum semper, cui cum me amicum fuisse memini id ferme in vita unum invenio, de quo mihi videar posse gloriari. Quanquam vero supra comparationis aleam positi senis nullum est opus quod non eruditissimis incutiat quendam admirationis horrorem, tamen Graeca ipsius Poemata, praesertim quae de Latinis transtulit, tantum caetera ipsius superant, quantum ipse caeteros. Adeo enim spem omnem imitationis excludunt, ut me iudice iudicem satis dignum nusquam inveniant. Incidit enim vir maximus in saeculum non ineruditum quidem sed tamen haud satis intelligens tantarum virtutum. Iam vero ut ad tertiam partem muneris tui veniam, minus profecto tibi deberem, si deberem solus. Nunc, quod mirum est, auxit debendi causam ipse debendi correus. Quid enim suavius quam cum amicissimo, aut quid gloriosius quam cum eruditissimo coniungi? Super his omnibus acturus tibi gratiam Lugdunum nuper veneram: sed cum diligenter te quaesitum reperire non potuissem, avocante me conventu Hollandiae, coactus sum omittere officium, quod nunc, aliis quibusdam negotiis quae me distinuerunt hactenus liberatus, per literas obeo. Gratiam ergo tibi habeo, vir doctissime, quam referre opis non est meae: quippe quem splendidum quoddam miseriae genus, involutum molestissimis occupationisbus, vix respicere patitur ad illa studia ad quae olim vobiscum non sine spe progressus aliqua accesseram. Illae ergo dulcissimae et meo forte ingenio aptiores literae nihil mihi praeter triste sui desiderium reliquerunt. Te vero semper ego inter praecipua felicitatis exempla numerare soleo, qui spreta honorum fallacissima pompa, opibus tibi concessis uti fruique nosti, triumphans in tranquillissimo otio, in altrice ingeniorum libertate, in praestantissimorum virorum consuetudine, in librorum copia: quibus fultus auxiliis obligas plurimos obligatus ipse nemini. Hoc vero mihi videtur Regum quoque fortunam transcendere. Quare cum his bonis nulla norim huius quidem vitae | |
potiora - nam et siquid accesserit delibabit plus de liberate quam felicitatis adiiciet - hoc unum precor ea tibi ut propria ac perpetua contingant. Vale eruditissime Scriveri et de literis ac literarum studiosis perge bene mereri. IX Kal. Oct. CIƆIƆCXV. |