Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend401. [1615] Mei 6. Van J. LassonGa naar voetnoot4.S.P. Vir Clarissime. Amicus quidam utriusque nostrum communis, nunc tamen non nominandus, petit a me mutuos ducentos florenos, quos insumturus in usus maxime necessarios neque mihi incognitos. Ego ei pro iure amicitiae ut deesse nolo, ita hoc tempore exhaustis loculis nostris in emptione praedii cuiusdam talem summam domo promere non possum. Cum etiam a conscientia huius negotii uxor mea segreganda sit, inquisitionem late diffundere prohibet inf(ir)mitas corporis. Perfricare igitur frontem - quod pro me ipso facturus non eram - | |
et te adire cogor, obnixe petens, si ulla ratione fieri queat, ut vel hac vel proxima septimana tantum pecuniae mihi mutues. Chirographo vel alio quovis modo cavebo de restituenda ea intra tres vel quatuor menses sine detrimento tuae rei familiaris. Exspectabo responsum per famulum saltem ἠνιγμένον, si scribere non vacet. Vale vir cl. et ignosce libertati vel potius importunitati. Hoc die Mercurii 6to. Maii. Tuus ὁλοϰλήρως
| |
Adres: Clarissimo Viro D. Hugoni Grotio Pensionario Civitatis Rotterodamensis. |
|