Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend398. 1615 April 19. Van P. BertiusGa naar voetnoot7.Amplissime vir, Domine honorande. Accipe a me HyperaspistenGa naar voetnoot8, oppositum a me Crocio, quem heri D. DuyckiusGa naar voetnoot9 recens adhuc ab ipsius lectione, me audiente tantopere dilaudabat. Ne te offendat, quaeso, in eo scripto impolities dictionis: fui enim indiligens, et vix paucis diebus inter graviores occupationes hoc totum effudi potius quam scripsi. Meditatus plura etiam, sed quae ob typographi ad mercatum properantis festinationem resecui. Videbis ergo stamen abruptum. Et tamen submitto iudicio tuo hoc quicquid est: promittens emendationem, si me emendare permiseris. D. TomsoniGa naar voetnoot10 distinctio mihi placuit. Est saepe ϰατ᾽ οὐσίαν vera fides, quae ϰατ᾽ ἐπιμονὴν vera non est. Pertinet enim οὐσία fidei ad officium, ἐπιμονὴ ad durationem officii sive eventum, cuius veritatem nos mortales ex ultimo actu scimus; Deus vero etiam praescit. Atque ex fide quidem ὄντως vera dicimur | |
credentes, ex ea vero quae ϰατ᾽ ἐπιμονὴν talis est, dicimur fideles. Fidelis enim est, stare promissis, et pacta servare. licet vero Theologorum usus plerumque ista confundat, reipsa tamen patet discrimen; quod in nostra lingua etiam indocti noruntGa naar voetnoot1. Est autem certum, non omnes qui credunt, esse ad finem usque fideles. Credentis est πιστεύειν: fidelis πιστον ὄντα διατελεῖν. Non potest autem quis simul fidem servare pariter et frangere; nec potest quis simul fidelis esse et infidelis. Hinc fit, ut, qui ϰατ᾽ ἐπιμονὴν πιστὸς dicitur, merito negetur posse deficere: ἀδύνατον γὰρ τὸ αὐτὸ εἶναι ἅμα ϰαὶ μὴ εἶναι. Ita ergo videtur fieri, ut qui ϰατ᾽ οὐσίαν mutari potest, recte dicatur non posse mutari, quia est fidelis, habetque πίστιν τετράγωνον δυσμετάβολον, ἐπιμένουσαν ϰαὶ δυσϰίνητον. Pone enim deseri: Dicam non fuisse fidem illam veram ϰατ᾽ ἐπιμονὴν, etsi vera fuerit ϰατ᾽ οὐσίαν. Et Hymenaeus ille, aut Alexander, aut quisquis tandem fidem deserit, etsi antea fuerit vere credens, non fuit tamen vere fidelis. Fidelis enim ex ultimo actu censetur. Sed de his plura, quum ipsum Thomsonem videbo: novi enim et amavi virum eritque mihi curae, ut prodeant ipsius illa quam emendatissime. Quod me hortaris ut otium meum, quod prospicio magis adhuc quam sentio, impendam scriptioni et tractationi controversiarum susceptarum adversus PiscatoremGa naar voetnoot2, Sibrandum, CrociumGa naar voetnoot3: cogitabo. Nam initio statutum est respirare: postea faciam quod erit ex re, secutus amicorum consilia, modo illi securitatem vel indemnitatem potius mihi et spondeant et praestent. Vale, a tuo
| |
19 Aprilis Ao. 1615. | |
Adres: Achtbaren, Erentfesten heere D. Hugo de Groot Pensionaris der Stede van Rotterdam, jegenwoordich zijnde neffens de Gevangenpoorte op de Plaets in den Hage. Den bode loon. |
|