Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend384. 1614 Oct. 31. Van S. EpiscopiusGa naar voetnoot1.Non potui committere, Vir Amplissime, quin secundo beneficio et munere provocatus grati animi testimonium et indicium aliquid exhiberem Amplitudini Tuae, ut ne iure merito bis ingratus haberer, atque hominis beneficio et favore tuo indigni notam effugerem. Quare sicuti pro nupera Pietate tua, ita nunc pro Bona fide Sibrandi ab A.T. edita immortales gratias ago. Vix dixero quam non solum libenter, sed avide etiam utrumque scriptum et acceperim et evolverim: prius quidem, quo augustius nihil pro maiestate eorum, quorum causa agitur, accuratius pro necessitate et merito rerum tractandarum, utilius pro conditione saeculi huius nostri aut scribi aut dici posse intelligerem; alterum vero, quod sordido et illiberali umbratici DoctorisGa naar voetnoot2 scripto aliud aut commodius atque efficacius opponi posse, aut iustius et dignius opponi debere non crederem. Neque enim mirari satis poteram dilutam, frivolam, et bilis atque irreverentiae plenam responsionem ab eo homine profectam, cuius erat et dignitatem ordinis sui, et famam celebritatemque nominis et existimationis suae si non veritate, quia mortales hallucinari possumus et errare, saltem modestia et superiorum reverentia, sine qua Christianis nobis esse non licet, tueri et defendere. Dolebam aliquoties eum tibi, aut Reip., cuius causam agis, adversarium obtigisse, in quo eruditi omnes iudicium, saniores reverentiam, pii vero etiam probitatem animi, tanquam in primipilo et antesignano, merito desiderant. Sed gaudeo nunc ex importuna hominis huius offensione illud bonum natum esse, quod extiterit aliquis, qui hac occasione integrum peplum retegere, et levato velo tanquam in proscaenio ostendere sustinuit, quae consilia agitent demagogi quidam post siparium et obtentum Ecclesiae, quoque spiritu agantur et ducantur ii nonnunquam, imo plerumque, qui dictatorum instar legem et crucem aliis figere non verentur. Quod profecto, absit adulationis suspicio, ita ab A.T. factum esse existimo, ut nesciam an, si quibus adhuc praeiudicio imbutis caligant oculi, aliud illis aut praesentius aut efficacius remedium dari possit. Admordere quidem et vellicare visus est Sibrandus; sed Entellus vires in ventum effunditGa naar voetnoot3, et ita pugnavit, ut fidem suam in triumphum turpiter abduci, seque ipsum passus sit παραδειγματίζεσϑαι. Si quis reliquus fronti pudor est, silentio aut palinodia potius fidem suam redimat necesse est. Tu interim, vir Amplissime, perge vindicare saeculum | |
nostrum a tyrannide et licentia, meque, quem immerentem non ita pridem alloquio, addo etiam auscultatione tua dignatus es, favore et benevolentia tua porro complecti velis. Dominus Iesus coeptis et consiliis tuis faveat propitius. 31 Octob. 1614. Leydae. |