Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend352. 1614 Juni 25. Van P. ArceriusGa naar voetnoot2.Amplissime vir. Si liberum sit viro literas, literarumque antistites amanti, aures tuas personare, teque publicis Reip. negotiis districtissimum epistolae suae affamine interpellare, equidem non in postrema felicitatis meae parte positum habebo, intelligens Dominationi Tuae haud ingratam extitisse viri incogniti liberam ad te scriptionem, quam non tantum nominis et candoris tui claritudo, qua apud exteros etiam innotuisti, sed maxime doctum illud Tuum, et aureum scriptum, quod pro D.D. Ord. iusta ac omnino necessaria defensione publicum facere voluistiGa naar voetnoot3, extorsit. Haud quaquam haec dantur auribus tuis, Vir Amplissime, nec enim Te Tibi laudo, sed clarissimorum Ordinum - quorum in regendo dexteritatem orbis novit, et admiratur, Magnates, Regesque potentissimi sensere - eximiam benignitatem et benevolentiam in Te veneror, atque exosculor. Librum Tuum avide aliquoties perlegi, nec me piguit unquam, aut poenituit iteratae lectionis, ita mihi oculi aperti sunt in tam profunda controversarum partium caligine. Audiebamus quotidie ad nauseam novas sycophantias, mendaciorum, et calumniarum - quibus nonnulli pascuntur, ut chamaeleon aura - plaustra in conviviis, in conciliabulis, in vehiculis, in navibus, in concionibus et ubi non? etiam a quibusvis istius sodalitatis gregariis, qui communi favore aderant, et morbo verius, quam iudicio pertrahebantur in eandem insaniam velut contagio quodam. Clarissime Groti, nimia illa oris mei veritate pronuntianda libertas, me multis et gravibus detrimentis multavit, et tamen cogor dicere quod res est, nihil obtegere; si scires quam stupida et indocta pecora hic tractent sacrosanctum Christi Evangelium, et sedeant, tanquam parvi satrapae, in optima et opima huius terrae gleba, tum demum exhorresceres, cumque omnibus probis, et fidelibus miseranter, aegrisque oculis cerneres convulsam nostram Ecclesiam ad cadendum proclivem esse: et cadet pro certo, nisi eam, qui unus omnia potest, fulserit et sustinuerit Deus: quem nisi scirem res humanas moderari, ac frequenter fabulam a nobis pessime coeptam, in optimam ducere catastrophem, non divinarem alium huius rei exitum, quam manifestam ruinam et interitum. Ipsus ille, qui librum | |
tuum insulsis suis, et ridiculariis annotamentisGa naar voetnoot1 commaculavit, habetur pro antesignano, et doctissimo concionatorum, tantaque est hic illius viri auctoritas, ut vix munus publicum in aliquem conferatur, in quo ille non aliquid illicita prensatione et ambitu moliatur. At scin, cur Sibrandi partes tam ardenter defendendas susceperit? ambit professionem Theologicam in Academia Franequerana, et stolide sibi promittit se eo scribendi genere clarum factum esse. Sed mihi videtur multo satius fore, atque ex usu famae suae, ut plebeia sua lingua - quam melius callet - porro utatur, et pergat orali sermone - ita ipse barbare loquitur - praedicare apud populum, quae apud se damnat, in gratiam potentiorum, sub quorum alis se abdit, et quorum favorem captat. Sibrandus se Latine satis acerbe tuebitur, cum quo viro si tibi sermo esset - parce licentiae meae Vir Clariss. - perfacile pugnis se vindicaret, homo natura ita irritabilis, ut nihil devorare possit, statim iracundia transversum rapit animum. Illum tu acremGa naar voetnoot2 esse ex illius scriptis dextre iudicas, sed opinor, si tibi στόμα πρὸς στόμα cum eo esset agendum, mirareris, et aperto ore adspiceres hominis pertinacissimum ingenium cedere nescium. Precor ne aegre feras, quod tecum loquar, ut cum familiari. Mi Groti, utinam in minimo ordine eorum collocari possem, quos Tuus favor ac benevolentia complectitur, tum demum me felicem iudicarem huius mundi incolam. Tam honestis sum prognatus parentibus, qui exilia, bonorum direptiones, Hispanicam tyrannidem, et quae non mala, pro Christiana religione perpessi fuere, et mihi filio - qui me quoad vitam et religionem honeste semper gessi - nunc rependitur ab his ipsis Theologicis capitibus, ut ad peram et baculum me conentur relegare, nullo habito uxoris, et liberorum respectu, idque nec propter suspicionem alicuius haereseos, aut quod membrum Ecclesiae ad eius hostes defecerim - quod Deus avertat unquam -, sed quod plerosque eorum noluerim magni facere, et contemptim loqui non desinam de grandi eorum in re literaria imperitia, de qua etiam inepte volunt iudicare, ita, ut quodcunque reprehendunt, ob id placere debeat, quod ab illis damnatum est. Siquis vero dicat, aut per occasionem attingat hunc aut illum seditiose declamantem e cathedra; si quis dicat eos tyrannidem affectare sub titulo disciplinae Ecclesiasticae; si quis dicat, ad divitum et potentiorum vitia connivere, et nolle pro tuenda veritate eorum simultati se exponere: statim clamitant totum ordinem laesum esse, et meditantur actionem laesae Maiestatis. Per me quidem stabit eorum ordo, et florebit usque ad finem mundi: sed quam multa cottidie de iis narrantur dedecora? quam multae passim oriuntur querelae? quae utinam aut essent fictae, aut saltem carerent fide. Testor supremum illud numen, - in cuius oculis omnia nuda sunt, et resupinata - quam magni faciam doctos Theologos, et Christianae religionis antistites: caeterum de stupidis asinis, iisque adhuc arrogantibus et superbis, contra mentem bene sentire, non est in me ut possim. Pati malim - ut patior - extrema quaeque, quam veritate reluctante vim facere naturae meae. Quid mihi cum ordine eorum? qui ut honestissimus sit apud omnes, in ipsis situm est, non in me: et certe si ipsis tantopere cordi est - ut est - magni fieri apud omnes, parent sibi eas dotes, quae famam honestam, quae favorem ac auctoritatem conciliare queant. Sin intelligunt se minoris fieri, quam vellent, ea mutent unde detrimentum opinionis nasci senserint, ne cum | |
canibus furenter insectentur lapidem, relicto illo, qui sua manu eum evibravit. Alterum pedem collocare in curiis, et politicis administrationibus, alterum in suggesto, ubi divina tractantur; in mutationibus munerum Politicorum primas ferre, abire in partes, opprimere et supplantare alteram, alteram - quantumvis iniquissimam - aequam facere, turpibusque molitionibus erigere, arietare domos Senatorum mendaciis, calumniis, et quicquid ex aura populari, ac falsis delatoribus captaverunt - sit dictum incolumi Senatorii ordinis dignitate - honestissimorum virorum aures opplere, denique nihil non agere sub pallio religionis, pietatis et conscientiae: haec omnia indigna sunt, non dicam Evangelicis praeconibus, non dicam Theologis, sed omnibus viris, et hoc est sibi regnum parare, non Christum docere. Talia liberius nonnunquam exprompsi, nihil suspicans fucatis nonnullorum ingeniis tantum morosae teneritudinis inesse, sed didici cum magno meo intertrimento, quantum veneni insit pectoribus humanis. Simulac tale quid de me subodorati sunt, nihil tam circumspecte facere in functione mea potui, quod non depravaverit illorum calumnia, dolis, odiis et ulciscendi cupiditatibus armata. Ibi vidisses foeda ac turpia in me machinamenta, concurrebant cottidie, iungebant cornua, mussabant, clandestina habebant conventicula, eo omnia dirigebantur, quibus potissimum mediis Arcerium supplantarent, ac a se amolirentur - Deus mihi nunquam aliquid votive faciat, si aliud quam verum loquar -; eo tandem res perducta est, vocatus sum in Senatum - qui hic consuitur ex vulgariis et simplicissimis capitibus sine cerebro, dependentibus a solo nutu et consilio praedicatorum - meque indicta causa egregissime exauctoraverunt munere Rectoratus, quod circiter quinque annos - fas dicere - cum honore et omnium civium applausu sustinui. Suffectus est in meum locum pastorGa naar voetnoot1 quidam ex pago, qui nonnunquam - quando morbus Ignavia eos premit - fortiter concionatur. Theologus est, Rector scholae est, absque Grammatica Latine loqui non audet, multo minus scribere. Talis est huius Provinciae status. Scholae labascunt Magistellorum incuria et imperitia. Academiae fieri incipiunt nequitiarum magistrae. Sed et Politica administratio qualis hic sit, tute non ignoras: et quo haec res tandem sit itura, praevident cordati. Felicem Bataviam, quae nobilissimos, doctissimos, prudentissimos quosque habet rectores, qui ad clavum sedeant, navim fluctuantis Reip. dirigentes. Dominus Deus in fausto eorum regimine paci et tranquillitati destinato quam diutissime eos superstites tueatur: Teque fidum eorum AchatemGa naar voetnoot2 cum caeteris summi ordinis celebribus viris, Sanctorum votorum compotem faciat. Longum vale, Vir Amplissime, et boni consule prolixitatem meam et licentiam in scribendo. Properanter Snecae XXV. Iun. Ao. 1614. Tuae Dominationi addictiss.
|
|